| His nuntiis litterisque commotus Caesar duas legiones | 2.2.1.1 |
| in citeriore Gallia novas conscripsit et inita aestate in | |
| interiorem Galliam qui deduceret, Q. Pedium legatum | |
| misit. ipse cum primum pabuli copia esse inciperet, ad | 2.1 |
| exercitum venit. dat negotium Senonibus reliquisque | 3.1 |
| Gallis qui finitimi Belgis erant, uti ea, quae apud eos | |
| gerantur, cognoscant seque de his rebus certiorem faciant. | |
| hi constanter omnes nuntiaverunt manus cogi, exercitum | 4.1 |
| in unum locum conduci. tum vero dubitandum non exis- | 5.1 |
| timavit, quin ad eos proficisceretur. re frumentaria | 6.1 |
| provisa duodecimo die castra movet diebusque circiter | |
| xv ad fines Belgarum pervenit. | |
| Eo cum de improviso celeriusque omni opinione | 3.1.1 |
| venisset, Remi, qui proximi Galliae ex Belgis sunt, ad | |
| eum legatos Iccium et Andecumborium primos civitatis | |
| miserunt, qui dicerent se suaque omnia in fidem atque in | 2.1 |
| potestatem populi Romani permittere, neque se cum | |
| reliquis Belgis consensisse neque contra populum Roma- | |
| num omnino coniurasse, paratosque esse et obsides dare | 3.1 |
| et imperata facere et oppidis recipere et frumento ceteris- | |
| que rebus iuvare; reliquos omnes Belgas in armis esse | 4.1 |
| Germanosque, qui cis Rhenum incolant, sese cum his con- | |
| iunxisse, tantumque esse eorum omnium furorem, ut ne | 5.1 |
| Suessiones quidem fratres consanguineosque suos, qui | |
| eodem iure et isdem legibus utantur, unum imperium | |
| unumque magistratum cum ipsis habeant, deterrere | |
| potuerint, quin cum iis consentirent. | 5 |