| LIBER SECVNDVS | |
| Cum esset Caesar in citeriore Gallia [in hibernis], ita | 2.1.1.1 |
| uti supra demonstravimus, crebri ad eum rumores ad- | |
| ferebantur, litterisque item Labieni certior fiebat omnes | |
| Belgas, quam tertiam esse Galliae partem dixeramus, | |
| contra populum Romanum coniurare obsidesque inter | 5 |
| se dare. coniurandi has esse causas: primum, quod vere- | 2.1 |
| rentur, ne omni pacata Gallia ad eos exercitus noster | |
| adduceretur; deinde, quod ab nonnullis Gallis sollicita- | 3.1 |
| rentur, partim qui, ut Germanos diutius in Gallia ver- | |
| sari noluerant, ita populi Romani exercitum hiemare | |
| atque inveterascere in Gallia moleste ferebant, partim | |
| qui mobilitate et levitate animi novis imperiis stude- | 5 |
| bant; ab nonnullis etiam, quod in Gallia a potentioribus | 4.1 |
| atque iis, qui ad conducendos homines facultates habe- | |
| bant, vulgo regna occupabantur, qui minus facile eam | |
| rem imperio nostro consequi poterant. |