| Ita proelium restitutum est, atque omnes hostes | 1.53.1.1 |
| terga verterunt neque prius fugere destiterunt, quam ad | |
| flumen Rhenum milia passuum ex eo loco circiter quin- | |
| que pervenerunt. ibi perpauci aut viribus confisi tranare | 2.1 |
| contenderunt aut lintribus inventis sibi salutem reppe- | |
| rerunt. in his fuit Ariovistus qui naviculam deligatam ad | 3.1 |
| ripam nactus ea profugit; reliquos omnes equitatu conse- | |
| cuti nostri interfecerunt. duae fuerunt Ariovisti uxores, | 4.1 |
| una Sueba natione, quam domo secum duxerat, altera | |
| Norica regis Voccionis soror, quam in Gallia duxerat a | |
| fratre missam: utraque in ea fuga periit; duae filiae: | |
| harum altera occisa, altera capta est. C. Valerius Procillus, | 5.1 |
| cum a custodibus in fuga trinis catenis vinctus trahere- | |
| tur, in ipsum Caesarem hostes equitatu persequentem | |
| incidit. quae quidem res Caesari non minorem quam ipsa | 6.1 |
| victoria voluptatem attulit, quod hominem honestissi- | |
| mum provinciae Galliae, suum familiarem et hospitem, | |
| ereptum ex manibus hostium sibi restitutum videbat | |
| neque eius calamitate de tanta voluptate et gratulatione | 5 |
| quicquam fortuna deminuerat. is se praesente de se ter | 7.1 |
| sortibus consultum dicebat, utrum igni statim necaretur | |
| an in aliud tempus reservaretur; sortium beneficio se | |
| esse incolumem. item M. Metius repertus et ad eum | 8.1 |
| reductus est. | |
| Hoc proelio trans Rhenum nuntiato Suebi, qui ad | 54.1.1 |
| ripas Rheni venerant, domum reverti coeperunt. quos | |
| ubi, qui proximi Rhenum incolunt, perterritos senserunt, | |
| insecuti magnum ex his numerum occiderunt. Caesar una | 2.1 |
| aestate duobus maximis bellis confectis maturius paulo | |
| quam tempus anni postulabat, in hiberna in Sequanos | |
| exercitum deduxit. hibernis Labienum praeposuit, ipse | 3.1 |
| in citeriorem Galliam ad conventus agendos profectus est. |