| Postridie eius diei Caesar praesidio utrisque castris, | 1.51.1.1 |
| quod satis esse visum est, reliquit, alarios omnes in con- | |
| spectu hostium pro castris minoribus constituit, quod | |
| minus multitudine militum legionariorum pro hostium | |
| numero valebat, ut ad speciem alariis uteretur; ipse tri- | 5 |
| plici instructa acie usque ad castra hostium accessit. tum | 2.1 |
| demum necessario Germani suas copias castris eduxe- | |
| runt generatimque constituerunt paribus intervallis— | |
| Harudes, Marcomanos, Tribocos, Vangiones, Nemetes, | |
| Sedusios, Suebos—, omnemque aciem suam raedis et car- | 5 |
| ris circumdederunt, ne qua spes in fuga relinqueretur. eo | |
| mulieres imposuerunt, quae ad proelium proficiscentes | 3.1 |
| passis manibus flentes implorabant, ne se in servitutem | |
| Romanis traderent. | |
| Caesar singulis legionibus singulos legatos et | 52.1.1 |
| quaestorem praefecit, uti eos testes suae quisque virtutis | |
| haberet; ipse a dextro cornu, quod eam partem minime | 2.1 |
| firmam hostium esse animadverterat, proelium commi- | |
| sit. ita nostri acriter in hostes signo dato impetum fece- | 3.1 |
| runt, itaque hostes repente celeriterque procurrerunt, ut | |
| spatium pila in hostes coniciendi non daretur. relictis | 4.1 |
| pilis comminus gladiis pugnatum est. at Germani cele- | |
| riter ex consuetudine sua phalange facta impetus gla- | |
| diorum exceperunt. reperti sunt complures nostri, qui | 5.1 |
| in phalangem insilirent et scuta manibus revellerent | |
| et desuper vulnerarent. cum hostium acies a sinistro | 6.1 |
| cornu pulsa atque in fugam coniecta esset, a dextro cornu | |
| vehementer multitudine suorum nostram aciem preme- | |
| bant. id cum animadvertisset P. Crassus adulescens qui | 7.1 |
| equitatui praeerat, quod expeditior erat quam ii, qui inter | |
| aciem versabantur, tertiam aciem laborantibus nostris | |
| subsidio misit. |