| Caesar obsidibus acceptis primis civitatis atque | 2.13.1.1 |
| ipsius Galbae regis duobus filiis armisque omnibus ex | |
| oppido traditis in deditionem Suessiones accepit exer- | |
| citumque in Bellovacos ducit. qui cum se suaque omnia | 2.1 |
| in oppidum Bratuspantium contulissent atque ab eo | |
| oppido Caesar cum exercitu circiter milia passuum quin- | |
| que abesset, omnes maiores natu ex oppido egressi manus | |
| ad Caesarem tendere et voce significare coeperunt sese | 5 |
| in eius fidem ac potestatem venire neque contra populum | |
| Romanum armis contendere. item, cum ad oppidum | 3.1 |
| accessisset castraque ibi poneret, pueri mulieresque ex | |
| muro passis manibus suo more pacem ab Romanis peti- | |
| verunt. | |
| Pro his Diviciacus—nam post discessum Belgarum | 14.1.1 |
| dimissis Haeduorum copiis ad eum reverterat—facit | |
| verba: Bellovacos omni tempore in fide atque amicitia | 2.1 |
| civitatis Haeduae fuisse; impulsos ab suis principibus, | 3.1 |
| qui dicerent Haeduos a Caesare in servitutem redactos | |
| omnes indignitates contumeliasque perferre, et ab Hae- | |
| duis defecisse et populo Romano bellum intulisse. qui eius | 4.1 |
| consilii principes fuissent, quod intellegerent quantam | |
| calamitatem civitati intulissent, in Britanniam profu- | |
| gisse. petere non solum Bellovacos, sed etiam pro his Hae- | 5.1 |
| duos, ut sua clementia ac mansuetudine in eos utatur. | |
| quod si fecerit, Haeduorum auctoritatem apud omnes | 6.1 |
| Belgas amplificaturum, quorum auxiliis atque opibus, | |
| si qua bella inciderint, sustentare consuerint. |