| Caesar honoris Diviciaci atque Haeduorum causa | 2.15.1.1 |
| sese eos in fidem recepturum et conservaturum dixit; | |
| quod erat civitas magna inter Belgas auctoritate atque | |
| hominum multitudine praestabat, sescentos obsides po- | |
| poscit. his traditis omnibusque armis ex oppido conlatis | 2.1 |
| ab eo loco in fines Ambianorum pervenit, qui se suaque | |
| omnia sine mora dediderunt. eorum fines Nervii attin- | 3.1 |
| gebant. quorum de natura moribusque cum quae- | |
| reret, sic reperiebat: nullum esse aditum ad eos merca- | 4.1 |
| toribus; nihil pati vini reliquarumque rerum ad luxuriam | |
| pertinentium inferri, quod his rebus relanguescere ani- | |
| mos eorum virtutemque remitti existimarent; esse homi- | 5.1 |
| nes feros magnaeque virtutis; increpitare atque incusare | |
| reliquos Belgas, qui se populo Romano dedidissent pa- | |
| triamque virtutem proiecissent; confirmare sese neque | 6.1 |
| legatos missuros neque ullam condicionem pacis accep- | |
| turos. | |
| Cum per eorum fines triduo iter fecisset, invenie- | 16.1.1 |
| bat ex captivis Sabim flumen a castris suis non amplius | |
| milibus passuum x abesse; trans id flumen omnes Ner- | 2.1 |
| vios consedisse adventumque ibi Romanorum exspec- | |
| tare una cum Atrebatibus et Viromanduis, finitimis suis | |
| —nam his utrisque persuaserant, uti eandem belli fortu- | 3.1 |
| nam experirentur—; exspectari etiam ab iis Atuatucorum | 4.1 |
| copias atque esse in itinere; mulieres quique per aetatem | 5.1 |
| ad pugnam inutiles viderentur, in eum locum coniecisse, | |
| quo propter paludes exercitui aditus non esset. |