| His rebus cognitis exploratores centurionesque | 2.17.1.1 |
| praemittit, qui locum castris idoneum deligant. cum ex | 2.1 |
| dediticiis Belgis reliquisque Gallis complures Caesarem | |
| secuti una iter facerent, quidam ex his, ut postea ex cap- | |
| tivis cognitum est, eorum dierum consuetudine itineris | |
| nostri exercitus perspecta nocte ad Nervios pervenerunt | 5 |
| atque his demonstrarunt inter singulas legiones impe- | |
| dimentorum magnum numerum intercedere neque esse | |
| quicquam negotii, cum prima legio in castra venisset | |
| reliquaeque legiones magnum spatium abessent, hanc | |
| sub sarcinis adoriri; qua pulsa impedimentisque direptis | 3.1 |
| futurum ut reliquae contra consistere non auderent. adiu- | 4.1 |
| vabat etiam eorum consilium, qui rem deferebant, quod | |
| Nervii antiquitus, cum equitatu nihil possent—neque | |
| enim ad hoc tempus ei rei student, sed quicquid possunt, | |
| pedestribus valent copiis—, quo facilius finitimorum | 5 |
| equitatum, si praedandi causa ad eos venissent, impe- | |
| dirent, teneris arboribus incisis atque inflexis crebrisque | |
| in latitudinem ramis enatis et rubis sentibusque interiec- | |
| tis effecerant, ut instar muri hae saepes munimentum | |
| praeberent, quo non modo non intrari, sed ne perspici | 10 |
| quidem posset. his rebus cum iter agminis nostri impe- | 5.1 |
| diretur, non omittendum sibi consilium Nervii existima- | |
| verunt. | |
| Loci natura erat haec, quem locum nostri castris | 18.1.1 |
| delegerant: collis ab summo aequaliter declivis ad flumen | |
| Sabim, quod supra nominavimus, vergebat. ab eo flumine | 2.1 |
| pari acclivitate collis nascebatur adversus huic et contra- | |
| rius, passus circiter ducentos, infimus apertus, ab superi- | |
| ore parte silvestris, ut non facile introrsus perspici posset. | |
| intra eas silvas hostes in occulto sese continebant. in aper- | 3.1 |
| to loco secundum flumen paucae stationes equitum vide- | |
| bantur. fluminis erat altitudo pedum circiter trium. |