| Caesar equitatu praemisso subsequebatur omni- | 2.19.1.1 |
| bus copiis. sed ratio ordoque agminis aliter se habebat | |
| ac Belgae ad Nervios detulerant. nam quod hostibus | 2.1 |
| adpropinquabat, consuetudine sua Caesar sex legiones | |
| expeditas ducebat; post eas totius exercitus impedimenta | 3.1 |
| conlocarat; inde duae legiones quae proxime conscriptae | |
| erant totum agmen claudebant praesidioque impedimen- | |
| tis erant. equites nostri cum funditoribus sagittariisque | 4.1 |
| flumen transgressi cum hostium equitatu proelium com- | |
| miserunt. cum se illi identidem in silvas ad suos recipe- | 5.1 |
| rent ac rursus ex silva in nostros impetum facerent | |
| neque nostri longius quam quem ad finem porrecta loca | |
| aperta pertinebant cedentes insequi auderent, interim | |
| legiones sex, quae primae venerant, opere dimenso castra | 5 |
| munire coeperunt. ubi prima impedimenta nostri exer- | 6.1 |
| citus ab iis qui in silvis abditi latebant visa sunt, quod | |
| tempus inter eos committendi proelii convenerat, ita ut | |
| intra silvas aciem ordinesque constituerant atque ipsi | |
| sese confirmaverant, subito omnibus copiis provolaverunt | 5 |
| impetumque in nostros equites fecerunt. his facile pulsis | 7.1 |
| ac proturbatis incredibili celeritate ad flumen decucur- | |
| rerunt, ut paene uno tempore et ad silvas et in flumine et | |
| iam in manibus nostris hostes viderentur. eadem autem | 8.1 |
| celeritate adverso colle ad nostra castra atque eos, qui in | |
| opere occupati erant, contenderunt. |