| Caesari omnia uno tempore erant agenda: vexil- | 2.20.1.1 |
| lum proponendum, quod erat insigne, cum ad arma con- | |
| curri oporteret, signum tuba dandum, ab opere revocandi | |
| milites, qui paulo longius aggeris petendi causa proces- | |
| serant, arcessendi, acies instruenda, milites cohortandi, | 5 |
| signum dandum. quarum rerum magnam partem tem- | 2.1 |
| poris brevitas et incursus hostium impediebat. his diffi- | 3.1 |
| cultatibus duae res erant subsidio, scientia atque usus | |
| militum, quod superioribus proeliis exercitati, quid fieri | |
| oporteret, non minus commode ipsi sibi praescribere | |
| quam ab aliis doceri poterant, et quod ab opere singulis- | 5 |
| que legionibus singulos legatos Caesar discedere nisi muni- | |
| tis castris vetuerat. hi propter propinquitatem et celeri- | 4.1 |
| tatem hostium nihil iam Caesaris imperium exspectabant, | |
| sed per se quae videbantur administrabant. | |
| Caesar necessariis rebus imperatis ad cohortandos | 21.1.1 |
| milites, quam in partem fors obtulit, decucurrit et ad | |
| legionem decimam devenit. milites non longiore oratione | 2.1 |
| cohortatus, quam uti suae pristinae virtutis memoriam | |
| retinerent neu perturbarentur animo hostiumque impe- | |
| tum fortiter sustinerent, quod non longius hostes aberant | 3.1 |
| quam quo telum adigi posset, proelii committendi sig- | |
| num dedit. atque in alteram partem item cohortandi | 4.1 |
| causa profectus pugnantibus occurrit. temporis tanta | 5.1 |
| fuit exiguitas hostiumque tam paratus ad dimicandum | |
| animus, ut non modo ad insignia accommodanda, sed | |
| etiam ad galeas induendas scutisque tegimenta detra- | |
| henda tempus defuerit. quam quisque ab opere in partem | 6.1 |
| casu devenit quaeque prima signa conspexit, ad haec con- | |
| stitit, ne in quaerendis suis pugnandi tempus dimitteret. |