| Instructo exercitu magis ut loci natura deiectusque | 2.22.1.1 |
| collis et necessitas temporis, quam ut rei militaris ratio | |
| atque ordo postulabat, cum diversis legionibus aliae alia | |
| in parte hostibus resisterent saepibusque densissimis, ut | |
| ante demonstravimus, interiectis prospectus impediretur, | 5 |
| neque certa subsidia conlocari neque quid in quaque | |
| parte opus esset, provideri neque ab uno omnia imperia | |
| administrari poterant. itaque in tanta rerum iniquitate | 2.1 |
| fortunae quoque eventus varii sequebantur. | |
| Legionis nonae et decimae milites, ut in sinistra | 23.1.1 |
| parte aciei constiterant, pilis emissis cursu ac lassitudine | |
| exanimatos vulneribusque confectos Atrebates—nam | |
| his ea pars obvenerat—celeriter ex loco superiore in flu- | |
| men compulerunt et transire conantes insecuti gladiis | 5 |
| magnam partem eorum impeditam interfecerunt. ipsi | 2.1 |
| transire flumen non dubitaverunt et in locum iniquum | |
| progressi rursus resistentes hostes redintegrato proelio | |
| in fugam dederunt. item alia in parte diversae duae legio- | 3.1 |
| nes undecima et octava, profligatis Viromanduis quibus- | |
| cum erant congressi, ex loco superiore in ipsis fluminis ri- | |
| pis proeliabantur. at totis fere castris a fronte et a sinistra | 4.1 |
| parte nudatis, cum in dextro cornu legio duodecima et | |
| non magno ab ea intervallo septima constitisset, omnes | |
| Nervii confertissimo agmine duce Boduognato, qui sum- | |
| mam imperii tenebat, ad eum locum contenderunt. quo- | 5.1 |
| rum pars aperto latere legiones circumvenire, pars sum- | |
| mum castrorum locum petere coepit. |