Caesar cum septimam legionem quae iuxta consti- 2.26.1.1
terat, item urgeri ab hoste vidisset, tribunos militum
monuit ut paulatim sese legiones coniungerent et con-
versa signa in hostes inferrent. quo facto cum alius alii 2.1
subsidium ferret neque timerent ne aversi ab hoste circum-
venirentur, audacius resistere ac fortius pugnare coe-
perunt. interim milites legionum duarum, quae in novis- 3.1
simo agmine praesidio impedimentis fuerant, proelio nun-
tiato cursu incitato in summo colle ab hostibus conspi-
ciebantur, et Labienus castris hostium potitus et ex loco 4.1
superiore, quae res in nostris castris gererentur, conspi-
catus decimam legionem subsidio nostris misit. qui cum 5.1
ex equitum et calonum fuga, quo in loco res esset quan-
toque in periculo et castra et legiones et imperator ver-
saretur, cognovissent, nihil ad celeritatem sibi reliqui
fecerunt. 5
  Horum adventu tanta rerum commutatio est facta, 27.1.1
ut nostri, etiam qui vulneribus confecti procubuissent,
scutis innixi proelium redintegrarent, calones perter- 2.1
ritos hostes conspicati etiam inermes armatis occurrerent,
equites vero, ut turpitudinem fugae virtute delerent,
omnibus in locis pugnantes studio se legionariis militibus
praeferrent. at hostes etiam in extrema spe salutis tan- 3.1
tam virtutem praestiterunt, ut cum primi eorum ceci-
dissent, proximi iacentibus insisterent atque ex eorum
corporibus pugnarent, his deiectis et coacervatis cadaveri- 4.1
bus, qui superessent ut ex tumulo tela in nostros con-
icerent pilaque intercepta remitterent: ut non nequiquam 5.1
tantae virtutis homines iudicari deberet ausos esse transire
latissimum flumen, ascendere altissimas ripas, subire ini-
quissimum locum; quae facilia ex difficillimis animi mag-
nitudo redegerat. 5