| Hoc proelio facto et prope ad internecionem gente | 2.28.1.1 |
| ac nomine Nerviorum redacto maiores natu, quos una | |
| cum pueris mulieribusque in aestuaria ac paludes coniec- | |
| tos dixeramus, hac pugna nuntiata cum victoribus nihil | |
| impeditum, victis nihil tutum arbitrarentur, omnium, | 5 |
| qui supererant, consensu legatos ad Caesarem miserunt | 2.1 |
| seque ei dediderunt et in commemoranda civitatis cala- | |
| mitate ex sescentis ad tres senatores, ex hominum milibus | |
| lx vix ad quingentos qui arma ferre possent, sese redac- | |
| tos esse dixerunt. quos Caesar, ut in miseros ac supplices | 3.1 |
| usus misericordia videretur, diligentissime conservavit | |
| suisque finibus atque oppidis uti iussit et finitimis impe- | |
| ravit, ut ab iniuria et maleficio se suosque prohiberent. | |
| Atuatuci, de quibus supra diximus, cum omnibus | 29.1.1 |
| copiis auxilio Nerviis venirent, hac pugna nuntiata ex | |
| itinere domum reverterunt; cunctis oppidis castellisque | 2.1 |
| desertis sua omnia in unum oppidum egregie natura | |
| munitum contulerunt. quod cum ex omnibus in circuitu | 3.1 |
| partibus altissimas rupes despectusque haberet, una ex | |
| parte leniter acclivis aditus in latitudinem non amplius | |
| ducentorum pedum relinquebatur; quem locum duplici | |
| altissimo muro munierant; tum magni ponderis saxa et | 5 |
| praeacutas trabes in muro conlocabant. ipsi erant ex Cim- | 4.1 |
| bris Teutonisque prognati, qui cum iter in provinciam | |
| nostram atque Italiam facerent, iis impedimentis, quae | |
| secum agere ac portare non poterant, citra flumen Rhe- | |
| num depositis custodiam ex suis ac praesidium, sex milia | 5 |
| hominum, una reliquerunt. hi post eorum obitum multos | 5.1 |
| annos a finitimis exagitati, cum alias bellum inferrent, | |
| alias inlatum defenderent, consensu eorum omnium pace | |
| facta hunc sibi domicilio locum delegerunt. |