| Ac primo adventu exercitus nostri crebras ex op- | 2.30.1.1 |
| pido excursiones faciebant parvulisque proeliis cum nos- | |
| tris contendebant; postea vallo pedum in circuitu quin- | 2.1 |
| decim milium crebrisque castellis circummuniti oppido | |
| se continebant. ubi vineis actis aggere exstructo turrim | 3.1 |
| procul constitui viderunt, primum inridere ex muro atque | |
| increpitare vocibus, quod tanta machinatio a tanto spatio | |
| instrueretur: quibusnam manibus aut quibus viribus prae- | 4.1 |
| sertim homines tantulae staturae—nam plerumque om- | |
| nibus Gallis prae magnitudine corporum suorum brevi- | |
| tas nostra contemptui est—tanti oneris turrim in muro | |
| posse conlocare confiderent? | 5 |
| Ubi vero moveri et adpropinquare moenibus vide- | 31.1.1 |
| runt, nova atque inusitata specie commoti legatos ad | |
| Caesarem de pace miserunt, qui ad hunc modum locuti: | |
| non se existimare Romanos sine ope divina bellum gerere, | 2.1 |
| qui tantae altitudinis machinationes tanta celeritate | |
| promovere et ex propinquitate pugnare possent, se sua- | 3.1 |
| que omnia eorum potestati permittere dixerunt. unum | 4.1 |
| petere ac deprecari: si forte pro sua clementia ac mansue- | |
| tudine, quam ipsi ab aliis audirent, statuisset Atuatucos | |
| esse conservandos, ne se armis despoliaret. sibi omnes | 5.1 |
| fere finitimos esse inimicos ac suae virtuti invidere, a | |
| quibus se defendere traditis armis non possent. sibi prae- | 6.1 |
| stare, si in eum casum deducerentur, quamvis fortunam | |
| a populo Romano pati, quam ab his per cruciatum inter- | |
| fici, inter quos dominari consuessent. |