| Ad haec Caesar respondit: se magis consuetudine | 2.32.1.1 |
| sua quam merito eorum civitatem conservaturum, si | |
| priusquam murum aries attigisset, se dedidissent; sed | |
| deditionis nullam esse condicionem nisi armis traditis. | |
| se id quod in Nerviis fecisset facturum finitimisque impe- | 2.1 |
| raturum ne quam dediticiis populi Romani iniuriam in- | |
| ferrent. re nuntiata ad suos, quae imperarentur facere | 3.1 |
| dixerunt. armorum magna multitudine de muro in fossam | 4.1 |
| quae erat ante oppidum iacta, sic ut prope summam muri | |
| aggerisque altitudinem acervi armorum adaequarent, et | |
| tamen circiter parte tertia, ut postea perspectum est, | |
| celata atque in oppido retenta, portis patefactis eo die | 5 |
| pace sunt usi. | |
| Sub vesperum Caesar portas claudi militesque ex | 33.1.1 |
| oppido exire iussit, ne quam noctu oppidani a militibus | |
| iniuriam acciperent. illi ante inito ut intellectum est con- | 2.1 |
| silio, quod deditione facta nostros praesidia deducturos | |
| aut denique indiligentius servaturos crediderant, partim | |
| cum iis quae retinuerant et celaverant armis, partim | |
| scutis ex cortice factis aut viminibus intextis, quae subito | 5 |
| ut temporis exiguitas postulabat, pellibus induxerant, | |
| tertia vigilia, qua minime arduus ad nostras munitiones | |
| ascensus videbatur, omnibus copiis repente ex oppido | |
| eruptionem fecerunt. celeriter ut ante Caesar imperarat | 3.1 |
| ignibus significatione facta ex proximis castellis eo con- | |
| cursum est, pugnatumque ab hostibus ita acriter est | 4.1 |
| ut a viris fortibus in extrema spe salutis iniquo loco con- | |
| tra eos qui ex vallo turribusque tela iacerent, pugnari | |
| debuit, cum in una virtute omnis spes consisteret. occi- | 5.1 |
| sis ad hominum milibus quattuor reliqui in oppidum | |
| reiecti sunt. postridie eius diei refractis portis, cum iam | 6.1 |
| defenderet nemo, atque intromissis militibus nostris sec- | |
| tionem eius oppidi universam Caesar vendidit. ab iis qui | 7.1 |
| emerant capitum numerus ad eum relatus est milium | |
| quinquaginta trium. |