| Eodem tempore a P. Crasso, quem cum legione | 2.34.1.1 |
| una miserat ad Venetos, Unellos, Osismos, Coriosolitas, | |
| Essuvios, Aulercos, Redones, quae sunt maritimae civi- | |
| tates Oceanumque attingunt, certior factus est omnes | |
| eas civitates in dicionem potestatemque populi Romani | 5 |
| redactas esse. | |
| His rebus gestis omni Gallia pacata tanta huius | 35.1.1 |
| belli ad barbaros opinio perlata est, uti ab iis nationibus, | |
| quae trans Rhenum incolerent, legati ad Caesarem mit- | |
| terentur, qui se obsides daturas, imperata facturas polli- | |
| cerentur. quas legationes Caesar, quod in Italiam Illyri- | 2.1 |
| cumque properabat, initio proximae aestatis ad se reverti | |
| iussit. ipse in Carnutes, Andes, Turonos quaeque civitates | 3.1 |
| propinquae his locis erant, ubi bellum gesserat, legionibus | |
| in hiberna deductis in Italiam profectus est. ob easque | 4.1 |
| res ex litteris Caesaris dies quindecim supplicatio decreta | |
| est, quod ante id tempus accidit nulli. |