| LIBER TERTIVS | |
| Cum in Italiam proficisceretur Caesar, Ser. Galbam | 3.1.1.1 |
| cum legione xii. et parte equitatus in Nantuatis, Veragros | |
| Sedunosque misit, qui a finibus Allobrogum et lacu Le- | |
| manno et flumine Rhodano ad summas Alpes pertinent. | |
| causa mittendi fuit, quod iter per Alpes, quo magno cum | 2.1 |
| periculo magnisque cum portoriis mercatores ire consue- | |
| verant, patefieri volebat. huic permisit, si opus esse arbi- | 3.1 |
| traretur, uti in his locis legionem hiemandi causa con- | |
| locaret. Galba secundis aliquot proeliis factis castellisque | 4.1 |
| compluribus eorum expugnatis, missis ad eum undique | |
| legatis obsidibusque datis et pace facta constituit cohortes | |
| duas in Nantuatibus conlocare et ipse cum reliquis eius | |
| legionis cohortibus in vico Veragrorum qui appellatur | 5 |
| Octodurus hiemare. qui vicus positus in valle, non ma- | 5.1 |
| gna adiecta planitie, altissimis montibus undique contine- | |
| tur. cum hic in duas partes flumine divideretur, alteram | 6.1 |
| partem eius vici Gallis ad hiemandum concessit, alteram | |
| vacuam ab his relictam cohortibus attribuit. eum locum | |
| vallo fossaque munivit. |