LIBER TERTIVS
|
|
Cum in Italiam proficisceretur Caesar, Ser. Galbam
|
3.1.1.1
|
cum legione xii. et parte equitatus in Nantuatis, Veragros
|
|
Sedunosque misit, qui a finibus Allobrogum et lacu Le-
|
|
manno et flumine Rhodano ad summas Alpes pertinent.
|
|
causa mittendi fuit, quod iter per Alpes, quo magno cum
|
2.1
|
periculo magnisque cum portoriis mercatores ire consue-
|
|
verant, patefieri volebat. huic permisit, si opus esse arbi-
|
3.1
|
traretur, uti in his locis legionem hiemandi causa con-
|
|
locaret. Galba secundis aliquot proeliis factis castellisque
|
4.1
|
compluribus eorum expugnatis, missis ad eum undique
|
|
legatis obsidibusque datis et pace facta constituit cohortes
|
|
duas in Nantuatibus conlocare et ipse cum reliquis eius
|
|
legionis cohortibus in vico Veragrorum qui appellatur
|
5
|
Octodurus hiemare. qui vicus positus in valle, non ma-
|
5.1
|
gna adiecta planitie, altissimis montibus undique contine-
|
|
tur. cum hic in duas partes flumine divideretur, alteram
|
6.1
|
partem eius vici Gallis ad hiemandum concessit, alteram
|
|
vacuam ab his relictam cohortibus attribuit. eum locum
|
|
vallo fossaque munivit.
|
|