| Caesari nuntiatur Helvetiis esse in animo per agrum | 1.10.1.1 |
| Sequanorum et Haeduorum iter in Santonum fines facere, | |
| qui non longe a Tolosatium finibus absunt, quae civitas | |
| est in provincia. id si fieret, intellegebat magno cum peri- | 2.1 |
| culo provinciae futurum, ut homines bellicosos, populi | |
| Romani inimicos, locis patentibus maximeque frumen- | |
| tariis finitimos haberet. ob eas causas ei munitioni, quam | 3.1 |
| fecerat, T. Labienum legatum praefecit; ipse in Italiam | |
| magnis itineribus contendit duasque ibi legiones con- | |
| scribit et tres, quae circum Aquileiam hiemabant, ex | |
| hibernis educit et, qua proximum iter in ulteriorem Gal- | 5 |
| liam per Alpes erat, cum his quinque legionibus ire con- | |
| tendit. ibi Ceutrones et Graioceli et Caturiges locis supe- | 4.1 |
| rioribus occupatis itinere exercitum prohibere conantur. | |
| compluribus his proeliis pulsis ab Ocelo, quod est citerio- | 5.1 |
| ris provinciae extremum, in fines Vocontiorum ulterioris | |
| provinciae die septimo pervenit; inde in Allobrogum | |
| fines, ab Allobrogibus in Segusiavos exercitum ducit. hi | |
| sunt extra provinciam trans Rhodanum primi. | 5 |
| Helvetii iam per angustias et fines Sequanorum | 11.1.1 |
| suas copias traduxerant et in Haeduorum fines pervene- | |
| rant eorumque agros populabantur. Haedui cum se sua- | 2.1 |
| que ab iis defendere non possent, legatos ad Caesarem | |
| mittunt rogatum auxilium: ita se omni tempore de populo | 3.1 |
| Romano meritos esse, ut paene in conspectu exercitus | |
| nostri agri vastari, liberi eorum in servitutem abduci, | |
| oppida expugnari non debuerint. eodem tempore [Haedui] | 4.1 |
| Ambarri, necessarii et consanguinei Haeduorum, Cae- | |
| sarem certiorem faciunt sese depopulatis agris non facile | |
| ab oppidis vim hostium prohibere. item Allobroges qui | 5.1 |
| trans Rhodanum vicos possessionesque habebant, fuga | |
| se ad Caesarem recipiunt et demonstrant sibi praeter agri | |
| solum nihil esse reliqui. quibus rebus adductus Caesar | 6.1 |
| non exspectandum sibi statuit, dum omnibus fortunis | |
| sociorum consumptis in Santonos Helvetii pervenirent. |