| Brevi spatio interiecto, vix ut rebus quas constituis- | 3.4.1.1 |
| sent conlocandis atque administrandis tempus daretur, | |
| hostes ex omnibus partibus signo dato decurrere, lapides | |
| gaesaque in vallum conicere. nostri primo integris viribus | 2.1 |
| fortiter repugnare neque ullum frustra telum ex loco | |
| superiore mittere, ut quaeque pars castrorum nudata | |
| defensoribus premi videbatur, eo occurrere et auxilium | |
| ferre, sed hoc superari quod diuturnitate pugnae hostes | 3.1 |
| defessi proelio excedebant, alii integris viribus succe- | |
| debant; quarum rerum a nostris propter paucitatem | 4.1 |
| fieri nihil poterat, ac non modo defesso ex pugna exce- | |
| dendi, sed ne saucio quidem eius loci ubi constiterat relin- | |
| quendi ac sui recipiendi facultas dabatur. | |
| Cum iam amplius horis sex continenter pugnaretur | 5.1.1 |
| ac non solum vires, sed etiam tela nostros deficerent atque | |
| hostes acrius instarent languidioribusque nostris vallum | |
| scindere et fossas complere coepissent resque esset iam | |
| ad extremum perducta casum, P. Sextius Baculus, primi | 2.1 |
| pili centurio, quem Nervico proelio compluribus confec- | |
| tum vulneribus diximus, et item C. Volusenus, tribu- | |
| nus militum, vir et consilii magni et virtutis, ad Galbam | |
| adcurrunt atque unam esse spem salutis docent, si erup- | 5 |
| tione facta extremum auxilium experirentur. itaque con- | 3.1 |
| vocatis centurionibus celeriter milites certiores facit, | |
| paulisper intermitterent proelium ac tantummodo tela | |
| missa exciperent seque ex labore reficerent, post dato | |
| signo e castris erumperent atque omnem spem salutis | 5 |
| in virtute ponerent. |