| Quod iussi sunt, faciunt ac subito omnibus portis | 3.6.1.1 |
| eruptione facta neque cognoscendi quid fieret neque sui | |
| colligendi hostibus facultatem relinquunt. ita commutata | 2.1 |
| fortuna eos qui in spem potiundorum castrorum venerant, | |
| undique circumventos intercipiunt et ex hominum mili- | |
| bus amplius triginta, quem numerum barbarorum ad | |
| castra venisse constabat, plus tertia parte interfecta | 5 |
| reliquos perterritos in fugam coniciunt ac ne in locis qui- | |
| dem superioribus consistere patiuntur. sic omnibus hosti- | 3.1 |
| um copiis fusis armisque exutis se intra munitiones suas | |
| recipiunt. quo proelio facto, quod saepius fortunam | 4.1 |
| temptare Galba nolebat atque alio se in hiberna consilio | |
| venisse meminerat, aliis occurrisse rebus videbat, maxime | |
| frumenti commeatusque inopia permotus postero die | |
| omnibus eius vici aedificiis incensis in provinciam reverti | 5.1 |
| contendit ac nullo hoste prohibente aut iter demorante | |
| incolumem legionem in Nantuates, inde in Allobroges | |
| perduxit ibique hiemavit. | |
| His rebus gestis cum omnibus de causis Caesar pa- | 7.1.1 |
| catam Galliam existimaret, superatis Belgis, expulsis Ger- | |
| manis, victis in Alpibus Sedunis, atque ita inita hieme | |
| in Illyricum profectus esset, quod eas quoque nationes | |
| adire et regiones cognoscere volebat, subitum bellum in | 5 |
| Gallia coortum est. eius belli haec fuit causa: P. Cras- | 2.1 |
| sus adulescens cum legione septima proximus mari in | |
| Andibus hiemarat. is quod in his locis inopia frumenti | 3.1 |
| erat, praefectos tribunosque militum complures in fini- | |
| timas civitates frumenti commeatusque petendi causa | |
| dimisit; quo in numero est T. Terrasidius missus in Unel- | 4.1 |
| los Essuviosque, M. Trebius Gallus in Coriosolitas, Q. | |
| Velanius cum T. Sillio in Venetos. |