| Huius est civitatis longe amplissima auctoritas | 3.8.1.1 |
| omnis orae maritimae regionum earum, quod et naves | |
| habent Veneti plurimas, quibus in Britanniam navigare | |
| consuerunt, et scientia atque usu rerum nauticarum cete- | |
| ros antecedunt et in magno impetu maris atque aperto | 5 |
| Oceano paucis portibus interiectis, quos tenent ipsi, | |
| omnes fere, qui eo mari uti consuerunt, habent vectigales. | |
| ab his fit initium retinendi Sillii atque Velanii et si quos | 2.1 |
| intercipere potuerunt, quod per eos suos se obsides, quos | |
| Crasso dedissent, recuperaturos existimabant. horum | 3.1 |
| auctoritate finitimi adducti, ut sunt Gallorum subita et | |
| repentina consilia, eadem de causa Trebium Terrasidium- | |
| que retinent et celeriter missis legatis per suos principes | |
| inter se coniurant nihil nisi communi consilio acturos | 5 |
| eundemque omnes fortunae exitum esse laturos, reliquas- | 4.1 |
| que civitates sollicitant, ut in ea libertate, quam a mai- | |
| oribus acceperint, permanere quam Romanorum servi- | |
| tutem perferre malint. omni ora maritima celeriter ad | 5.1 |
| suam sententiam perducta communem legationem ad | |
| P. Crassum mittunt, si velit suos recuperare, obsides | |
| sibi remittat. | |
| Quibus de rebus Caesar a Crasso certior factus, quod | 9.1.1 |
| ipse aberat longius, naves interim longas aedificari in | |
| flumine Ligeri quod influit in Oceanum, remiges ex pro- | |
| vincia institui, nautas gubernatoresque comparari iubet. | |
| his rebus celeriter administratis ipse, cum primum per | 2.1 |
| anni tempus potuit, ad exercitum contendit. Veneti reli- | 3.1 |
| quaeque item civitates cognito Caesaris adventu, <et de | |
| recipiendis obsidibus spem se fefellisse> certiores facti, | |
| simul quod quantum in se facinus admisissent intelle- | |
| gebant—legatos, quod nomen apud omnes nationes | 5 |
| sanctum inviolatumque semper fuisset, retentos ab se et | |
| in vincula coniectos—, pro magnitudine periculi bellum | |
| parare et maxime ea quae ad usum navium pertinent pro- | |
| videre instituunt, hoc maiore spe quod multum natura | |
| loci confidebant. pedestria esse itinera concisa aestuariis, | 4.1 |
| navigationem impeditam propter inscientiam locorum | |
| paucitatemque portuum sciebant; neque nostros exer- | 5.1 |
| citus propter frumenti inopiam diutius apud se morari | |
| posse confidebant; ac iam ut omnia contra opinionem | 6.1 |
| acciderent, tamen se plurimum navibus posse, [quam] | |
| Romanos neque ullam facultatem habere navium neque | |
| eorum locorum, ubi bellum gesturi essent, vada portus | |
| insulas novisse; ac longe aliam esse navigationem in con- | 7.1 |
| cluso mari atque in vastissimo atque apertissimo Oceano | |
| perspiciebant. his initis consiliis oppida muniunt, fru- | 8.1 |
| menta ex agris in oppida comportant, naves in Venetiam, | |
| ubi Caesarem primum bellum gesturum constabat, quam | 9.1 |
| plurimas possunt, cogunt. socios sibi ad id bellum Osis- | 10.1 |
| mos Lexovios Namnetes Ambiliatos Morinos Diablintes | |
| Menapios adsciscunt; auxilia ex Britannia, quae contra | |
| eas regiones posita est, arcessunt. |