| Erant hae difficultates belli gerendi, quas supra | 3.10.1.1 |
| ostendimus, sed multa tamen Caesarem ad id bellum | |
| incitabant: iniuria retentorum equitum Romanorum, | 2.1 |
| rebellio facta post deditionem, defectio datis obsidibus, | |
| tot civitatum coniuratio, in primis ne hac parte neglecta | |
| reliquae nationes sibi idem licere arbitrarentur. itaque | 3.1 |
| cum intellegeret omnes fere Gallos novis rebus studere | |
| et ad bellum mobiliter celeriterque excitari, omnes autem | |
| homines natura libertatis studio incitari et condicionem | |
| servitutis odisse, priusquam plures civitates conspirarent, | 5 |
| partiendum sibi ac latius distribuendum exercitum pu- | |
| tavit. | |
| Itaque T. Labienum legatum in Treveros, qui pro- | 11.1.1 |
| ximi flumini Rheno sunt, cum equitatu mittit. huic man- | 2.1 |
| dat, Remos reliquosque Belgas adeat atque in officio con- | |
| tineat Germanosque, qui auxilio a Gallis arcessiti diceban- | |
| tur, si per vim navibus flumen transire conentur, prohi- | |
| beat. P. Crassum cum cohortibus legionariis duodecim | 3.1 |
| et magno numero equitatus in Aquitaniam proficisci | |
| iubet, ne ex his nationibus auxilia in Galliam mittantur | |
| ac tantae nationes coniungantur. Q. Titurium Sabinum | 4.1 |
| legatum cum legionibus tribus in Unellos, Coriosolitas | |
| Lexoviosque mittit, qui eam manum distinendam curet. | |
| D. Brutum adulescentem classi Gallicisque navibus, quas | 5.1 |
| ex Pictonibus et Santonis reliquisque pacatis regionibus | |
| convenire iusserat, praeficit et, cum primum posset, in | |
| Venetos proficisci iubet. ipse eo pedestribus copiis con- | |
| tendit. | 5 |