| Erant eiusmodi fere situs oppidorum, ut posita in | 3.12.1.1 |
| extremis lingulis promunturiisque neque pedibus adi- | |
| tum haberent, cum ex alto se aestus incitavisset, quod | |
| bis accidit semper horarum duodenarum spatio, neque | |
| navibus, quod rursus minuente aestu naves in vadis ad- | 5 |
| flictarentur. ita utraque re oppidorum oppugnatio impe- | 2.1 |
| diebatur. ac si quando magnitudine operis forte superati | 3.1 |
| extruso mari aggere ac molibus atque his oppidi moeni- | |
| bus adaequatis suis fortunis desperare coeperant, magno | |
| numero navium adpulso, cuius rei summam facultatem | |
| habebant, sua deportabant omnia seque in proxima | 5 |
| oppida recipiebant; ibi se rursus isdem loci opportuni- | 4.1 |
| tatibus defendebant. haec eo facilius magnam partem | 5.1 |
| aestatis faciebant, quod nostrae naves tempestatibus | |
| detinebantur summaque erat vasto atque aperto mari, | |
| magnis aestibus, raris ac prope nullis portibus difficultas | |
| navigandi. | 5 |
| Namque ipsorum naves ad hunc modum factae | 13.1.1 |
| armataeque erant: carinae aliquanto planiores quam | |
| nostrarum navium, quo facilius vada ac decessum aestus | |
| excipere possent; prorae admodum erectae atque item | 2.1 |
| puppes, ad magnitudinem fluctuum tempestatumque ad- | |
| commodatae; naves totae factae ex robore ad quam- | 3.1 |
| vis vim et contumeliam perferendam; transtra ex peda- | 4.1 |
| libus in altitudinem trabibus confixa clavis ferreis digiti | |
| pollicis crassitudine; ancorae pro funibus ferreis catenis | 5.1 |
| revinctae; pelles pro velis alutaeque tenuiter confectae, | 6.1 |
| sive propter lini inopiam atque eius usus inscientiam, sive | |
| —quod est magis veri simile—quod tantas tempestates | |
| Oceani tantosque impetus ventorum sustineri ac tanta | |
| onera navium regi velis non satis commode posse arbi- | 5 |
| trabantur. cum his navibus nostrae classi eiusmodi con- | 7.1 |
| gressus erat, ut una celeritate et pulsu remorum prae- | |
| staret, reliqua pro loci natura, pro vi tempestatum illis | |
| essent aptiora et adcommodatiora. neque enim his nostrae | 8.1 |
| rostro nocere poterant—tanta in iis erat firmitudo—, | |
| neque propter altitudinem facile telum adigebatur, et | |
| eadem de causa minus commode copulis continebantur. | |
| accedebat, ut, cum se vento dedissent, tempestatem fer- | 9.1 |
| rent facilius et in vadis consisterent tutius et ab aestu | |
| relictae nihil saxa et cotes timerent; quarum rerum | |
| omnium nostris navibus casus erant extimescendi. |