| Compluribus expugnatis oppidis Caesar ubi intel- | 3.14.1.1 |
| lexit frustra tantum laborem sumi neque hostium fugam | |
| captis oppidis reprimi neque iis noceri posse, statuit | |
| exspectandam classem. quae ubi convenit ac primum ab | 2.1 |
| hostibus visa est, circiter ccxx naves eorum paratissimae | |
| atque omni genere armorum ornatissimae ex portu pro- | |
| fectae nostris adversae constiterunt. neque satis Bruto, | 3.1 |
| qui classi praeerat, vel tribunis militum centurionibusque, | |
| quibus singulae naves erant attributae, constabat quid | |
| agerent aut quam rationem pugnae insisterent. rostro | 4.1 |
| enim noceri non posse cognoverant; turribus autem ex- | |
| citatis tamen has altitudo puppium ex barbaris navibus | |
| superabat, ut neque ex inferiore loco satis commode tela | |
| adigi possent et missa a Gallis gravius acciderent. una | 5.1 |
| erat magno usui res praeparata ab nostris, falces praeacu- | |
| tae insertae adfixaeque longuriis, non absimili forma | |
| muralium falcium. his cum funes qui antemnas ad malos | 6.1 |
| destinabant, comprehensi adductique erant, navigio remis | |
| incitato praerumpebantur. quibus abscisis antemnae | 7.1 |
| necessario concidebant, ut cum omnis Gallicis navibus | |
| spes in velis armamentisque consisteret, his ereptis omnis | |
| usus navium uno tempore eriperetur. reliquum erat cer- | 8.1 |
| tamen positum in virtute, qua nostri milites facile supera- | |
| bant, atque eo magis quod in conspectu Caesaris atque | |
| omnis exercitus res gerebatur, ut nullum paulo fortius | |
| factum latere posset. omnes enim colles ac loca superiora, | 9.1 |
| unde erat propinquus despectus in mare, ab exercitu | |
| tenebantur. |