| Deiectis ut diximus antemnis, cum singulas binae | 3.15.1.1 |
| ac ternae naves circumsisterent, milites summa vi trans- | |
| cendere in hostium naves contendebant. quod postquam | 2.1 |
| fieri barbari animadverterunt, expugnatis compluribus | |
| navibus, cum ei rei nullum reperiretur auxilium, fuga | |
| salutem petere contendebant. ac iam conversis in eam | 3.1 |
| partem navibus quo ventus ferebat, tanta subito malacia | |
| ac tranquillitas exstitit, ut se ex loco movere non possent. | |
| quae quidem res ad negotium conficiendum maximae | 4.1 |
| fuit opportunitati. nam singulas nostri consectati expu- | 5.1 |
| gnaverunt, ut perpaucae ex omni numero noctis inter- | |
| ventu ad terram pervenirent, cum ab hora fere quarta | |
| usque ad solis occasum pugnaretur. | |
| Quo proelio bellum Venetorum totiusque orae ma- | 16.1.1 |
| ritimae confectum est. nam cum omnis iuventus, omnes | 2.1 |
| etiam gravioris aetatis, in quibus aliquid consilii aut | |
| dignitatis fuit, eo convenerant, tum navium quod ubique | |
| fuerat unum in locum coegerant. quibus amissis reliqui | 3.1 |
| neque quo se reciperent neque quemadmodum oppida | |
| defenderent habebant. itaque se suaque omnia Caesari | |
| dediderunt. in quos eo gravius Caesar vindicandum statu- | 4.1 |
| it quo diligentius in reliquum tempus a barbaris ius lega- | |
| torum conservaretur. itaque omni senatu necato reliquos | |
| sub corona vendidit. |