Dum haec in Venetis geruntur, Q. Titurius Sabinus 3.17.1.1
cum iis copiis, quas a Caesare acceperat, in fines Unel-
lorum pervenit. his praeerat Viridovix ac summam imperii 2.1
tenebat earum omnium civitatum, quae defecerant, ex
quibus exercitum magnasque copias coegerat; atque his 3.1
paucis diebus Aulerci Eburovices Lexoviique senatu suo
interfecto, quod auctores belli esse nolebant, portas
clauserunt seseque cum Viridovice coniunxerunt. magna- 4.1
que praeterea multitudo undique ex Gallia perditorum
hominum latronumque convenerat, quos spes praedandi
studiumque bellandi ab agri cultura et cotidiano labore
revocabat. Sabinus idoneo omnibus rebus loco castris 5.1
se tenebat, cum Viridovix contra eum duorum milium
spatio consedisset cotidieque productis copiis pugnandi
potestatem faceret, ut iam non solum hostibus in con-
temptionem Sabinus veniret, sed etiam nostrorum mili- 5
tum vocibus nonnihil carperetur; tantamque opinionem 6.1
timoris praebuit, ut iam ad vallum castrorum hostes ac-
cedere auderent. id ea de causa faciebat quod cum tanta 7.1
multitudine hostium, praesertim eo absente qui summam
imperii teneret, nisi aequo loco aut opportunitate aliqua
data legato dimicandum non existimabat.
  Hac confirmata opinione timoris idoneum quen- 18.1.1
dam hominem et callidum delegit Gallum ex iis, quos
auxilii causa secum habebat. huic magnis praemiis pol- 2.1
licitationibusque persuadet uti ad hostes transeat et
quid fieri velit edocet. qui ubi pro perfuga ad eos venit, 3.1
timorem Romanorum proponit, quibus angustiis ipse
Caesar a Venetis prematur docet, neque longius abesse, 4.1
quin proxima nocte Sabinus clam ex castris exercitum
educat et ad Caesarem auxilii ferendi causa proficiscatur.
quod ubi auditum est, conclamant omnes occasionem 5.1
negotii bene gerendi amittendam non esse, ad castra iri
oportere. multae res ad hoc consilium Gallos hortabantur: 6.1
superiorum dierum Sabini cunctatio, perfugae confir-
matio, inopia cibariorum, cui rei parum diligenter ab iis
erat provisum, spes Venetici belli, et quod fere libenter
homines id quod volunt credunt. his rebus adducti non 7.1
prius Viridovicem reliquosque duces ex concilio dimittunt,
quam ab his sit concessum arma uti capiant et ad castra
contendant. qua re concessa laeti, ut explorata victoria, 8.1
sarmentis virgultisque collectis, quibus fossas Romanorum
compleant, ad castra pergunt.