| Dum haec in Venetis geruntur, Q. Titurius Sabinus | 3.17.1.1 |
| cum iis copiis, quas a Caesare acceperat, in fines Unel- | |
| lorum pervenit. his praeerat Viridovix ac summam imperii | 2.1 |
| tenebat earum omnium civitatum, quae defecerant, ex | |
| quibus exercitum magnasque copias coegerat; atque his | 3.1 |
| paucis diebus Aulerci Eburovices Lexoviique senatu suo | |
| interfecto, quod auctores belli esse nolebant, portas | |
| clauserunt seseque cum Viridovice coniunxerunt. magna- | 4.1 |
| que praeterea multitudo undique ex Gallia perditorum | |
| hominum latronumque convenerat, quos spes praedandi | |
| studiumque bellandi ab agri cultura et cotidiano labore | |
| revocabat. Sabinus idoneo omnibus rebus loco castris | 5.1 |
| se tenebat, cum Viridovix contra eum duorum milium | |
| spatio consedisset cotidieque productis copiis pugnandi | |
| potestatem faceret, ut iam non solum hostibus in con- | |
| temptionem Sabinus veniret, sed etiam nostrorum mili- | 5 |
| tum vocibus nonnihil carperetur; tantamque opinionem | 6.1 |
| timoris praebuit, ut iam ad vallum castrorum hostes ac- | |
| cedere auderent. id ea de causa faciebat quod cum tanta | 7.1 |
| multitudine hostium, praesertim eo absente qui summam | |
| imperii teneret, nisi aequo loco aut opportunitate aliqua | |
| data legato dimicandum non existimabat. | |
| Hac confirmata opinione timoris idoneum quen- | 18.1.1 |
| dam hominem et callidum delegit Gallum ex iis, quos | |
| auxilii causa secum habebat. huic magnis praemiis pol- | 2.1 |
| licitationibusque persuadet uti ad hostes transeat et | |
| quid fieri velit edocet. qui ubi pro perfuga ad eos venit, | 3.1 |
| timorem Romanorum proponit, quibus angustiis ipse | |
| Caesar a Venetis prematur docet, neque longius abesse, | 4.1 |
| quin proxima nocte Sabinus clam ex castris exercitum | |
| educat et ad Caesarem auxilii ferendi causa proficiscatur. | |
| quod ubi auditum est, conclamant omnes occasionem | 5.1 |
| negotii bene gerendi amittendam non esse, ad castra iri | |
| oportere. multae res ad hoc consilium Gallos hortabantur: | 6.1 |
| superiorum dierum Sabini cunctatio, perfugae confir- | |
| matio, inopia cibariorum, cui rei parum diligenter ab iis | |
| erat provisum, spes Venetici belli, et quod fere libenter | |
| homines id quod volunt credunt. his rebus adducti non | 7.1 |
| prius Viridovicem reliquosque duces ex concilio dimittunt, | |
| quam ab his sit concessum arma uti capiant et ad castra | |
| contendant. qua re concessa laeti, ut explorata victoria, | 8.1 |
| sarmentis virgultisque collectis, quibus fossas Romanorum | |
| compleant, ad castra pergunt. |