| Pugnatum est diu atque acriter, cum Sotiates su- | 3.21.1.1 |
| perioribus victoriis freti in sua virtute totius Aquitaniae | |
| salutem positam putarent, nostri autem, quid sine impe- | |
| ratore et sine reliquis legionibus adulescentulo duce effi- | |
| cere possent, perspici cuperent. tandem confecti vulneribus | 5 |
| hostes terga verterunt. quorum magno numero inter- | 2.1 |
| fecto Crassus ex itinere oppidum Sotiatium oppugnare | |
| coepit. quibus fortiter resistentibus vineas turresque egit. | |
| illi alias eruptione temptata, alias cuniculis ad aggerem | 3.1 |
| vineasque actis—cuius rei sunt longe peritissimi Aqui- | |
| tani, propterea quod multis locis apud eos aerariae sec- | |
| turaeque sunt—, ubi diligentia nostrorum nihil his rebus | |
| profici posse intellexerunt, legatos ad Crassum mittunt, | 5 |
| seque in deditionem ut recipiat petunt. qua re impetrata | |
| arma tradere iussi faciunt. | |
| Atque in ea re omnium nostrorum intentis animis | 22.1.1 |
| alia ex parte oppidi Adiatuanus, qui summam imperii | |
| tenebat, cum dc devotis, quos Galli soldurios appellant— | |
| quorum haec est condicio uti omnibus in vita commodis | 2.1 |
| una cum iis fruantur quorum se amicitiae dediderint, si | |
| quid his per vim accidat, aut eundem casum una ferant | |
| aut sibi mortem consciscant; neque adhuc hominum | 3.1 |
| memoria repertus est quisquam qui eo interfecto, cuius | |
| se amicitiae devovisset, mortem recusaret—cum his | 4.1 |
| Adiatuanus eruptionem facere conatus clamore ab ea | |
| parte munitionis sublato cum ad arma milites concurris- | |
| sent vehementerque ibi pugnatum esset, repulsus in oppi- | |
| dum tamen uti eadem deditionis condicione uteretur a | 5 |
| Crasso impetravit. |