| Armis obsidibusque acceptis Crassus in fines Vo- | 3.23.1.1 |
| catium et Tarusatium profectus est. tum vero barbari | 2.1 |
| commoti, quod oppidum et natura loci et manu muni- | |
| tum paucis diebus, quibus eo ventum erat, expugnatum | |
| cognoverant, legatos quoque versus dimittere, coniurare, | |
| obsides inter se dare, copias parare coeperunt. mittuntur | 3.1 |
| etiam ad eas civitates legati quae sunt citerioris His- | |
| paniae finitimae Aquitaniae; inde auxilia ducesque arces- | |
| suntur. quorum adventu magna cum auctoritate et magna | 4.1 |
| cum hominum multitudine bellum gerere conantur. duces | 5.1 |
| vero ii deliguntur, qui una cum Q. Sertorio omnes annos | |
| fuerant summamque scientiam rei militaris habere existi- | |
| mabantur. hi consuetudine populi Romani loca capere, | 6.1 |
| castra munire, commeatibus nostros intercludere insti- | |
| tuunt. quod ubi Crassus animadvertit suas copias propter | 7.1 |
| exiguitatem non facile diduci, hostem et vagari et vias | |
| obsidere et castris satis praesidii relinquere, ob eam cau- | |
| sam minus commode frumentum commeatumque sibi | |
| supportari, in dies hostium numerum augeri, non cunc- | 5 |
| tandum existimavit quin pugna decertaret. hac re ad con- | 8.1 |
| silium delata ubi omnes idem sentire intellexit, posterum | |
| diem pugnae constituit. | |
| Prima luce productis omnibus copiis, duplici acie | 24.1.1 |
| instituta, auxiliis in mediam aciem coniectis, quid hostes | |
| consilii caperent exspectabat. illi etsi propter multitudi- | 2.1 |
| nem et veterem belli gloriam paucitatemque nostrorum | |
| se tuto dimicaturos existimabant, tamen tutius esse arbi- | |
| trabantur obsessis viis commeatu intercluso sine ullo vul- | |
| nere victoria potiri, et si propter inopiam rei frumentariae | 3.1 |
| Romani se recipere coepissent, impeditos in agmine et sub | |
| sarcinis inferiore<s aequo> animo adoriri cogitabant. hoc | 4.1 |
| consilio probato a ducibus productis Romanorum copiis | |
| sese castris tenebant. hac re perspecta Crassus, cum sua | 5.1 |
| cunctatione atque opinione timidiores hostes nostros mili- | |
| tes alacriores ad pugnandum effecissent atque omnium | |
| voces audirentur exspectari diutius non oportere quin | |
| ad castra iretur, cohortatus suos omnibus cupientibus | 5 |
| ad hostium castra contendit. |