| Ibi cum alii fossas complerent, alii multis telis con- | 3.25.1.1 |
| iectis defensores vallo munitionibusque depellerent, | |
| auxiliaresque, quibus ad pugnam non multum Crassus | |
| confidebat, lapidibus telisque subministrandis et ad ag- | |
| gerem caespitibus comportandis speciem atque opinionem | 5 |
| pugnantium praeberent, cum item ab hostibus constan- | |
| ter ac non timide pugnaretur telaque ex loco superiore | |
| missa non frustra acciderent, equites circumitis hostium | 2.1 |
| castris Crasso renuntiaverunt non eadem esse diligentia | |
| ab decumana porta castra munita facilemque aditum | |
| habere. | |
| Crassus equitum praefectos cohortatus ut magnis | 26.1.1 |
| praemiis pollicitationibusque suos excitarent, quid fieri | |
| velit ostendit. illi ut erat imperatum eductis iis cohor- | 2.1 |
| tibus quae praesidio castris relictae intritae ab labore | |
| erant, et longiore itinere circumductis, ne ex hostium | |
| castris conspici possent, omnium oculis mentibusque ad | |
| pugnam intentis celeriter ad eas quas diximus munitio- | 5 |
| nes pervenerunt atque his prorutis prius in hostium castris | 3.1 |
| constiterunt, quam plane ab his videri aut quid rei gere- | |
| retur cognosci posset. tum vero clamore ab ea parte audito | 4.1 |
| nostri redintegratis viribus, quod plerumque in spe vic- | |
| toriae accidere consuevit, acrius impugnare coeperunt. | |
| hostes undique circumventi desperatis omnibus rebus se | 5.1 |
| per munitiones deicere et fuga salutem petere intende- | |
| runt. quos equitatus apertissimis campis consectatus ex | 6.1 |
| numero milium l, quae ex Aquitania Cantabrisque con- | |
| venisse constabat, vix quarta parte relicta multa nocte | |
| se in castra recepit. |