| Hac audita pugna maxima pars Aquitaniae sese | 3.27.1.1 |
| Crasso dedidit obsidesque ultro misit. quo in numero | |
| fuerunt Tarbelli, Bigerriones, Ptianii, Vocates, Tarusates, | |
| Elusates, Gates, Ausci, Garunni, Sibulates, Cocosates; | |
| paucae ultimae nationes anni tempore confisae, quod | 2.1 |
| hiems suberat, id facere neglexerunt. | |
| Eodem fere tempore Caesar, etsi prope exacta | 28.1.1 |
| iam aestas erat, tamen quod omni Gallia pacata Morini | |
| Menapiique supererant qui in armis essent neque ad eum | |
| umquam legatos de pace misissent, arbitratus id bellum | |
| celeriter confici posse, eo exercitum duxit. qui longe alia | 5 |
| ratione ac reliqui Galli bellum gerere instituerunt. nam | 2.1 |
| quod intellegebant maximas nationes, quae proelio con- | |
| tendissent, pulsas superatasque esse continentesque sil- | |
| vas ac paludes habebant, eo se suaque omnia contulerunt. | |
| ad quarum initium silvarum cum Caesar pervenisset | 3.1 |
| castraque munire instituisset neque hostis interim visus | |
| esset, dispersis in opere nostris subito ex omnibus parti- | |
| bus silvae evolaverunt et in nostros impetum fecerunt. | |
| nostri celeriter arma ceperunt eosque in silvas reppule- | 4.1 |
| runt et compluribus interfectis longius impeditioribus | |
| locis secuti paucos ex suis deperdiderunt. | |
| Reliquis deinceps diebus Caesar silvas caedere in- | 29.1.1 |
| stituit, et ne quis inermibus imprudentibusque militibus | |
| ab latere impetus fieri posset, omnem eam materiam quae | |
| erat caesa conversam ad hostem conlocabat et pro vallo | |
| ad utrumque latus exstruebat. incredibili celeritate magno | 2.1 |
| spatio paucis diebus confecto, cum iam pecus atque ex- | |
| trema impedimenta a nostris tenerentur, ipsi densiores | |
| silvas peterent, eiusmodi tempestates sunt consecutae, | |
| uti opus necessario intermitteretur et continuatione im- | 5 |
| brium diutius sub pellibus milites contineri non possent. | |
| itaque vastatis omnibus eorum agris, vicis aedificiisque | 3.1 |
| incensis Caesar exercitum reduxit et in Aulercis Lexoviis | |
| reliquisque item civitatibus quae proxime bellum fe- | |
| cerant, in hibernis conlocavit. |