| LIBER QVARTVS | |
| Ea quae secuta est hieme, qui fuit annus Cn. Pom- | 4.1.1.1 |
| peio M. Crasso consulibus, Usipetes Germani, item Tenc- | |
| theri magna cum multitudine hominum flumen Rhenum | |
| transierunt non longe a mari quo Rhenus influit. causa | 2.1 |
| transeundi fuit, quod ab Suebis complures annos exagi- | |
| tati bello premebantur et agri cultura prohibebantur. | |
| Sueborum gens est longe maxima et bellicosissima | 3.1 |
| Germanorum omnium. hi centum pagos habere dicuntur, | 4.1 |
| ex quibus quotannis singula milia armatorum bellandi | |
| causa suis ex finibus educunt. reliqui, qui domi manse- | |
| runt, se atque illos alunt. hi rursus invicem anno post in | 5.1 |
| armis sunt, illi domi remanent. sic neque agri cultura nec | 6.1 |
| ratio atque usus belli intermittitur. sed privati ac separati | 7.1 |
| agri apud eos nihil est, neque longius anno remanere uno | |
| in loco colendi causa licet. neque multum frumento, sed | 8.1 |
| maximam partem lacte atque pecore vivunt multumque | |
| sunt in venationibus. quae res et cibi genere et cotidiana | 9.1 |
| exercitatione et libertate vitae, quod a pueris nullo officio | |
| aut disciplina adsuefacti nihil omnino contra voluntatem | |
| faciunt, et vires alit et immani corporum magnitudine | |
| homines efficit. atque in eam se consuetudinem adduxe- | 10.1 |
| runt, ut locis frigidissimis neque vestitus praeter pelles | |
| habeant quicquam, quarum propter exiguitatem magna | |
| est corporis pars aperta, et laventur in fluminibus. |