| Mercatoribus est aditus magis eo, ut quae bello cepe- | 4.2.1.1 |
| rint, quibus vendant habeant, quam quo ullam rem ad se | |
| importari desiderent. quin etiam iumentis, quibus maxime | 2.1 |
| Galli delectantur quaeque impenso parant pretio, Ger- | |
| mani importatis non utuntur, sed quae sunt apud eos | |
| nata, parva atque deformia, haec cotidiana exercitatione | |
| summi ut sint laboris efficiunt. equestribus proeliis saepe | 3.1 |
| ex equis desiliunt ac pedibus proeliantur, equosque eodem | |
| remanere vestigio adsuefaciunt, ad quos se celeriter cum | |
| usus est recipiunt. neque eorum moribus turpius quic- | 4.1 |
| quam aut inertius habetur quam ephippiis uti. itaque | 5.1 |
| ad quemvis numerum ephippiatorum equitum quamvis | |
| pauci adire audent. vinum ad se omnino importari non | |
| patiuntur, quod ea re ad laborem ferendum remollescere | |
| homines atque effeminari arbitrantur. | 5 |
| Publice maximam putant esse laudem quam latis- | 3.1.1 |
| sime a suis finibus vacare agros. hac re significari magnum | |
| numerum civitatum suam vim sustinere non potuisse. | |
| itaque una ex parte ab Suebis circiter milia passuum ses- | 2.1 |
| centa agri vacare dicuntur. ad alteram partem succedunt | 3.1 |
| Ubii, quorum fuit civitas ampla atque florens, ut est cap- | |
| tus Germanorum. et paulo quam eiusdem generis ceteri | |
| sunt humaniores, propterea quod Rhenum attingunt mul- | |
| tumque ad eos mercatores ventitant et quod ipsi propter | 5 |
| propinquitatem Gallicis sunt moribus adsuefacti. hos | 4.1 |
| cum Suebi multis saepe bellis experti propter amplitudi- | |
| nem gravitatemque civitatis finibus expellere non potuis- | |
| sent, tamen vectigales sibi fecerunt ac multo humiliores | |
| infirmioresque redegerunt. | 5 |