| In eadem causa fuerunt Usipetes et Tenctheri quos | 4.4.1.1 |
| supra diximus. qui complures annos Sueborum vim sus- | |
| tinuerunt, ad extremum tamen agris expulsi et multis | |
| locis Germaniae triennium vagati ad Rhenum pervene- | |
| runt, quas regiones Menapii incolebant. hi ad utramque | 2.1 |
| ripam fluminis agros aedificia vicosque habebant. sed | 3.1 |
| tantae multitudinis adventu perterriti ex iis aedificiis, | |
| quae trans flumen habuerant, demigraverunt et cis Rhe- | |
| num dispositis praesidiis Germanos transire prohibebant. | |
| illi omnia experti cum neque vi contendere propter ino- | 4.1 |
| piam navium neque clam transire propter custodias | |
| Menapiorum possent, reverti se in suas sedes regionesque | 5.1 |
| simulaverunt et tridui viam progressi rursus reverterunt | |
| atque omni hoc itinere una nocte equitatu confecto in- | |
| scios inopinantesque Menapios oppresserunt, qui de Ger- | 6.1 |
| manorum discessu per exploratores certiores facti sine | |
| metu trans Rhenum in suos vicos remigraverant. his | 7.1 |
| interfectis navibusque eorum occupatis, priusquam ea | |
| pars Menapiorum quae citra Rhenum erat certior fieret, | |
| flumen transierunt atque omnibus eorum aedificiis occu- | |
| patis reliquam partem hiemis se eorum copiis aluerunt. | 5 |
| His de rebus Caesar certior factus et infirmitatem | 5.1.1 |
| Gallorum veritus, quod sunt in consiliis capiendis mobiles | |
| et novis plerumque rebus student, nihil his committen- | |
| dum existimavit. est autem hoc Gallicae consuetudinis, | 2.1 |
| uti et viatores etiam invitos consistere cogant et quid | |
| quisque eorum de quaque re audierit aut cognoverit quae- | |
| rant et mercatores in oppidis vulgus circumsistat quibus- | |
| que ex regionibus veniant quasque ibi res cognoverint | 5 |
| pronuntiare cogat. his rebus atque auditionibus permoti | 3.1 |
| de summis saepe rebus consilia ineunt, quorum eos in | |
| vestigio paenitere necesse est, cum incertis rumoribus | |
| serviant et plerique ad voluntatem eorum ficta respon- | |
| deant. | 5 |