| Qua consuetudine cognita Caesar, ne graviori bello | 4.6.1.1 |
| occurreret, maturius quam consuerat ad exercitum pro- | |
| ficiscitur. eo cum venisset, ea quae fore suspicatus erat | 2.1 |
| facta cognovit: missas legationes ab nonnullis civitatibus | 3.1 |
| ad Germanos invitatosque eos uti ab Rheno discederent: | |
| omnia quaeque postulassent ab se fore parata. qua spe | 4.1 |
| adducti Germani latius iam vagabantur et in fines Ebu- | |
| ronum et Condrusorum, qui sunt Treverorum clientes, per- | |
| venerant. principibus Galliae evocatis Caesar ea quae | 5.1 |
| cognoverat dissimulanda sibi existimavit eorumque ani- | |
| mis permulsis et confirmatis equitatuque imperato bellum | |
| cum Germanis gerere constituit. | |
| Re frumentaria comparata equitibusque delectis iter | 7.1.1 |
| in ea loca facere coepit, quibus in locis esse Germanos | |
| audiebat. a quibus cum paucorum dierum iter abesset, | 2.1 |
| legati ab his venerunt. quorum haec fuit oratio: Germa- | 3.1 |
| nos neque priores populo Romano bellum inferre neque | |
| tamen recusare, si lacessantur, quin armis contendant, | |
| quod Germanorum consuetudo haec sit a maioribus tra- | |
| dita, quicumque bellum inferant, resistere neque depre- | 5 |
| cari. haec tamen dicere: venisse invitos, eiectos domo; si | 4.1 |
| suam gratiam Romani velint, posse iis utiles esse amicos; | |
| vel sibi agros attribuant, vel patiantur eos tenere quos | |
| armis possederint; sese unis Suebis concedere, quibus ne | 5.1 |
| di quidem immortales pares esse possint; reliquum qui- | |
| dem in terris esse neminem quem non superare possint. |