| Ad haec Caesar, quae visum est, respondit; sed exi- | 4.8.1.1 |
| tus fuit orationis: sibi nullam cum iis amicitiam esse posse, | |
| si in Gallia remanerent; neque verum esse, qui suos fines | 2.1 |
| tueri non potuerint, alienos occupare, neque ullos in Gal- | |
| lia vacare agros, qui dari tantae praesertim multitudini | |
| sine iniuria possint; sed licere si velint in Ubiorum finibus | 3.1 |
| considere, quorum sint legati apud se et de Sueborum | |
| iniuriis querantur et ab se auxilium petant; hoc se ab | |
| Ubiis impetraturum. | |
| Legati haec se ad suos relaturos dixerunt et re deli- | 9.1.1 |
| berata post diem tertium ad Caesarem reversuros. interea | |
| ne propius se castra moveret petiverunt. ne id quidem | 2.1 |
| Caesar ab se impetrari posse dixit. cognoverat enim ma- | 3.1 |
| gnam partem equitatus ab iis aliquot diebus ante praedandi | |
| frumentandique causa ad Ambivaritos trans Mosam mis- | |
| sam; hos exspectari equites atque eius rei causa moram | |
| interponi arbitrabatur. | 5 |
| Mosa profluit ex monte Vosego, qui est in finibus | 10.1.1 |
| Lingonum, et parte quadam ex Rheno recepta, quae | 2.1 |
| appellatur Vacalus, insulam efficit Batavorum [in Oce- | |
| anum influit], neque longius ab Oceano milibus passuum | |
| lxxx in Rhenum influit. Rhenus autem oritur ex Lepon- | 3.1 |
| tiis qui Alpes incolunt, et longo spatio per fines Nantua- | |
| tium, Helvetiorum, Sequanorum, Mediomatricorum, Tri- | |
| bocorum, Treverorum citatus fertur, et ubi Oceano adpro- | 4.1 |
| pinquavit, in plures diffluit partes multis ingentibusque | |
| insulis effectis, quarum pars magna a feris barbarisque | |
| nationibus incolitur, ex quibus sunt qui piscibus atque | 5.1 |
| ovis avium vivere existimantur, multisque capitibus in | |
| Oceanum influit. |