| Caesar cum ab hoste non amplius passuum xii mili- | 4.11.1.1 |
| bus abesset, ut erat constitutum, ad eum legati revertun- | |
| tur. qui in itinere congressi magnopere ne longius pro- | |
| cederet orabant. cum id non impetrassent, petebant uti | 2.1 |
| ad eos equites qui agmen antecessissent praemitteret | |
| eosque pugna prohiberet sibique uti potestatem faceret | |
| in Ubios legatos mittendi. quorum si principes ac senatus | 3.1 |
| sibi iureiurando fidem fecissent, ea condicione quae a Cae- | |
| sare ferretur se usuros ostendebant: ad has res conficien- | |
| das sibi tridui spatium daret. haec omnia Caesar eodem | 4.1 |
| illo pertinere arbitrabatur, ut tridui mora interposita | |
| equites eorum, qui abessent, reverterentur, tamen se | |
| non longius milibus passuum quattuor aquationis causa | |
| processurum eo die dixit; huc postero die quam frequen- | 5.1 |
| tissimi convenirent, ut de eorum postulatis cognosceret. | |
| interim ad praefectos, qui cum omni equitatu antecesse- | 6.1 |
| rant, mittit qui nuntiarent ne hostes proelio lacesserent, | |
| et si ipsi lacesserentur, sustinerent, quoad ipse cum exer- | |
| citu propius accessisset. | |
| At hostes ubi primum nostros equites conspexe- | 12.1.1 |
| runt, quorum erat v milium numerus, cum ipsi non am- | |
| plius octingentos equites haberent, quod ii, qui frumen- | |
| tandi causa erant trans Mosam profecti, nondum red- | |
| ierant, nihil timentibus nostris, quod legati eorum paulo | 5 |
| ante a Caesare discesserant atque is dies indutiis erat ab | |
| his petitus, impetu facto celeriter nostros perturbaverunt. | |
| rursus his resistentibus sua consuetudine ad pedes desi- | 2.1 |
| luerunt subfossisque equis compluribusque nostris de- | |
| iectis reliquos in fugam coniecerunt atque ita perterritos | |
| egerunt, ut non prius fuga desisterent quam in conspec- | |
| tum agminis nostri venissent. in eo proelio ex equitibus | 3.1 |
| nostris interficiuntur quattuor et septuaginta, in his vir | 4.1 |
| fortissimus Piso Aquitanus amplissimo genere natus, | |
| cuius avus in civitate sua regnum obtinuerat, amicus ab | |
| senatu nostro appellatus. hic cum fratri intercluso ab | 5.1 |
| hostibus auxilium ferret, illum ex periculo eripuit, ipse | |
| equo vulnerato deiectus, quoad potuit, fortissime resti- | |
| tit; cum circumventus multis vulneribus acceptis ceci- | 6.1 |
| disset atque id frater, qui iam proelio excesserat, procul | |
| animadvertisset, incitato equo se hostibus obtulit atque | |
| <item> interfectus est. |