| Hoc facto proelio Caesar neque iam sibi legatos | 4.13.1.1 |
| audiendos neque condiciones accipiendas arbitrabatur | |
| ab iis, qui per dolum atque insidias petita pace ultro | |
| bellum intulissent; exspectare vero dum hostium copiae | 2.1 |
| augerentur equitatusque reverteretur, summae demen- | |
| tiae esse iudicabat et cognita Gallorum infirmitate quan- | 3.1 |
| tum iam apud eos hostes uno proelio auctoritatis essent | |
| consecuti sentiebat. quibus ad consilia capienda nihil | |
| spatii dandum existimabat. his constitutis rebus et con- | 4.1 |
| silio cum legatis et quaestore communicato, ne quem diem | |
| pugnae praetermitteret, opportunissime res accidit, quod | |
| postridie eius diei mane eadem et perfidia et simulatione | |
| usi Germani frequentes omnibus principibus maioribus- | 5 |
| que natu adhibitis ad eum in castra venerunt, simul, ut | 5.1 |
| dicebatur, sui purgandi causa, quod contra atque esset | |
| dictum et ipsi petissent, proelium pridie commisissent, | |
| simul ut, si quid possent, de indutiis fallendo impetra- | |
| rent. quos sibi Caesar oblatos gavisus, illos retineri iussit, | 6.1 |
| ipse omnes copias castris eduxit equitatumque, quod re- | |
| centi proelio perterritum esse existimabat, agmen sub- | |
| sequi iussit. | |
| Acie triplici instituta et celeriter octo milium iti- | 14.1.1 |
| nere confecto prius ad hostium castra pervenit, quam | |
| quid ageretur Germani sentire possent. qui omnibus rebus | 2.1 |
| subito perterriti et celeritate adventus nostri et discessu | |
| suorum neque consilii habendi neque arma capiendi spa- | |
| tio dato perturbantur, copiasne adversus hostem ducere | |
| an castra defendere an fuga salutem petere praestaret. | 5 |
| quorum timor cum fremitu et concursu significaretur, | 3.1 |
| milites nostri pristini diei perfidia incitati in castra in- | |
| ruperunt. quo loco qui celeriter arma capere potuerunt, | 4.1 |
| paulisper nostris restiterunt atque inter carros impe- | |
| dimentaque proelium commiserunt. at reliqua multitudo | 5.1 |
| puerorum mulierumque—nam cum omnibus suis domo | |
| excesserant Rhenumque transierant—passim fugere coe- | |
| pit. ad quos consectandos Caesar equitatum misit. |