| Germani post tergum clamore audito cum suos | 4.15.1.1 |
| interfici viderent, armis abiectis signisque militaribus | |
| relictis se ex castris eiecerunt et, cum ad confluentem | 2.1 |
| Mosae et Rheni pervenissent, reliqua fuga desperata | |
| magno numero interfecto reliqui se in flumen praecipita- | |
| verunt atque ibi timore lassitudine vi fluminis oppressi | |
| perierunt. nostri ad unum omnes incolumes perpaucis | 3.1 |
| vulneratis ex tanti belli timore, cum hostium numerus | |
| capitum quadringentorum triginta milium fuisset, se in | |
| castra receperunt. Caesar iis, quos in castris retinuerat, | 4.1 |
| discedendi potestatem fecit. illi supplicia cruciatusque | 5.1 |
| Gallorum veriti, quorum agros vexaverant, remanere se | |
| apud eum velle dixerunt. his Caesar libertatem con- | |
| cessit. | |
| Germanico bello confecto multis de causis Caesar | 16.1.1 |
| statuit sibi Rhenum esse transeundum. quarum illa fuit | |
| iustissima quod, cum videret Germanos tam facile im- | |
| pelli ut in Galliam venirent, suis quoque rebus eos timere | |
| voluit, cum intellegerent et posse et audere populi Romani | 5 |
| exercitum Rhenum transire. accessit etiam quod illa pars | 2.1 |
| equitatus Usipetum et Tenctherorum, quam supra com- | |
| memoravi praedandi frumentandique causa Mosam trans- | |
| isse neque proelio interfuisse, post fugam suorum se trans | |
| Rhenum in fines Sugambrorum receperat seque cum his | 5 |
| coniunxerat. ad quos cum Caesar nuntios misisset, qui | 3.1 |
| postularent eos, qui sibi Galliaeque bellum intulissent, | |
| sibi dederent, responderunt: populi Romani imperium | 4.1 |
| Rhenum finire; si se invito Germanos in Galliam transire | |
| non aequum existimaret, cur sui quicquam esse imperii | |
| aut potestatis trans Rhenum postularet? Ubii autem, | 5.1 |
| qui uni ex Transrhenanis ad Caesarem legatos miserant, | |
| amicitiam fecerant, obsides dederant, magnopere orabant | |
| ut sibi auxilium ferret, quod graviter ab Suebis pre- | |
| merentur; vel si id facere occupationibus rei publicae | 6.1 |
| prohiberetur, exercitum modo Rhenum transportaret; | |
| id sibi <ad> auxilium spemque reliqui temporis satis futu- | |
| rum. tantum esse nomen apud eos atque opinionem exer- | 7.1 |
| citus Romani Ariovisto pulso et hoc novissimo proelio | |
| facto etiam ad ultimas Germanorum nationes, uti opi- | |
| nione et amicitia populi Romani tuti esse possint. navium | 8.1 |
| magnam copiam ad transportandum exercitum pollice- | |
| bantur. |