| Caesar his de causis, quas commemoravi, Rhenum | 4.17.1.1 |
| transire decreverat. sed navibus transire neque satis tu- | |
| tum esse arbitrabatur neque suae neque populi Romani | |
| dignitatis esse statuebat. itaque etsi summa difficultas | 2.1 |
| faciundi pontis proponebatur propter latitudinem rapi- | |
| ditatem altitudinemque fluminis, tamen id sibi conten- | |
| dendum aut aliter non traducendum exercitum existi- | |
| mabat. rationem pontis hanc instituit: tigna bina ses- | 3.1 |
| quipedalia paulum ab imo praeacuta dimensa ad altitu- | |
| dinem fluminis intervallo pedum duorum inter se iun- | |
| gebat. haec cum machinationibus immissa in flumen de- | 4.1 |
| fixerat festuculisque adegerat, non sublicae modo derecte | |
| ad perpendiculum, sed prone ac fastigate, ut secundum | |
| naturam fluminis procumberent, his item contraria duo | 5.1 |
| ad eundem modum diiuncta intervallo pedum quadra- | |
| genum ab inferiore parte contra vim atque impetum flu- | |
| minis conversa statuebat. haec utraque insuper bipe- | 6.1 |
| dalibus trabibus immissis, quantum eorum tignorum | |
| iunctura distabat, binis utrimque fibulis ab extrema | |
| parte distinebantur. quibus disclusis atque in contra- | 7.1 |
| riam partem revinctis tanta erat operis firmitudo atque | |
| ea rerum natura, ut, quo maior vis aquae se incitavisset, | |
| hoc artius inligata tenerentur. haec derecta materia iniecta | 8.1 |
| contexebantur et longuriis cratibusque consternebantur. | |
| ac nihilo setius sublicae et ad inferiorem partem fluminis | 9.1 |
| oblique agebantur, quae pro ariete subiectae et cum omni | |
| opere coniunctae vim fluminis exciperent, et aliae item | 10.1 |
| supra pontem mediocri spatio, ut si arborum trunci sive | |
| naves deiciendi operis causa essent a barbaris missae, | |
| his defensoribus earum rerum vis minueretur neu ponti | |
| nocerent. | 5 |