| Diebus decem, quibus materia coepta erat com- | 4.18.1.1 |
| portari, omni opere effecto exercitus traducitur. Caesar | 2.1 |
| ad utramque partem pontis firmo praesidio relicto in | |
| fines Sugambrorum contendit. interim a compluribus | 3.1 |
| civitatibus ad eum legati veniunt. quibus pacem atque | |
| amicitiam petentibus liberaliter respondet obsidesque | |
| ad se adduci iubet. at Sugambri ex eo tempore quo pons | 4.1 |
| institui coeptus est, fuga comparata hortantibus iis, | |
| quos ex Tenctheris atque Usipetibus apud se habebant, | |
| finibus suis excesserant suaque omnia exportaverant | |
| seque in solitudinem ac silvas abdiderant. | 5 |
| Caesar paucos dies in eorum finibus moratus om- | 19.1.1 |
| nibus vicis aedificiisque incensis frumentisque succisis se | |
| in fines Ubiorum recepit atque his auxilium suum polli- | |
| citus, si ab Suebis premerentur, haec ab iis cognovit: | |
| Suebos posteaquam per exploratores pontem fieri com- | 2.1 |
| perissent, more suo concilio habito nuntios in omnes par- | |
| tes dimisisse, uti de oppidis demigrarent, liberos uxores | |
| suaque omnia in silvis deponerent atque omnes, qui arma | |
| ferre possent, unum in locum convenirent; hunc esse | 3.1 |
| delectum medium fere regionum earum quas Suebi ob- | |
| tinerent. hic Romanorum adventum exspectare atque | |
| ibi decertare constituisse. quod ubi Caesar comperit, | 4.1 |
| omnibus his rebus confectis, quarum rerum causa exer- | |
| citum traducere constituerat, ut Germanis metum ini- | |
| ceret, ut Sugambros ulcisceretur, ut Ubios obsidione | |
| liberaret, diebus omnino xviii trans Rhenum consump- | 5 |
| tis, satis et ad laudem et ad utilitatem populi Romani per- | |
| fectum arbitratus se in Galliam recepit pontemque rescidit. |