| Exigua parte aestatis reliqua Caesar, etsi in his | 4.20.1.1 |
| locis, quod omnis Gallia ad septentriones vergit, maturae | |
| sunt hiemes, tamen in Britanniam proficisci contendit, | |
| quod omnibus fere Gallicis bellis hostibus nostris inde | |
| subministrata auxilia intellegebat et, si tempus anni ad | 2.1 |
| bellum gerendum deficeret, tamen magno sibi usui fore ar- | |
| bitrabatur, si modo insulam adisset, genus hominum per- | |
| spexisset, loca portus aditus cognovisset. quae omnia fere | 3.1 |
| Gallis erant incognita. neque enim temere praeter mer- | |
| catores adit ad illos quisquam, neque iis ipsis quicquam | |
| praeter oram maritimam atque eas regiones, quae sunt | |
| contra Galliam, notum est. itaque evocatis ad se undi- | 4.1 |
| que mercatoribus, neque quanta esset insulae magnitudo | |
| neque quae aut quantae nationes incolerent neque quem | |
| usum belli haberent aut quibus institutis uterentur | |
| neque qui essent ad maiorum navium multitudinem ido- | 5 |
| nei portus, reperire poterat. | |
| Ad haec cognoscenda, priusquam periculum face- | 21.1.1 |
| ret, idoneum esse arbitratus C. Volusenum cum navi | |
| longa praemittit, huic mandat uti exploratis omnibus | 2.1 |
| rebus ad se quam primum revertatur. ipse cum omnibus | 3.1 |
| copiis in Morinos proficiscitur, quod inde erat brevissi- | |
| mus in Britanniam traiectus. huc naves undique ex fini- | 4.1 |
| timis regionibus et, quam superiore aestate ad Veneticum | |
| bellum fecerat classem, iubet convenire. interim consilio | 5.1 |
| eius cognito et per mercatores perlato ad Britannos a com- | |
| pluribus eius insulae civitatibus ad eum legati veniunt, | |
| qui polliceantur obsides dare atque imperio populi Ro- | |
| mani obtemperare. quibus auditis liberaliter pollicitus | 6.1 |
| hortatusque, ut in ea sententia permanerent, eos domum | |
| remittit et cum iis una Commium, quem ipse Atrebatibus | 7.1 |
| superatis regem ibi constituerat, cuius et virtutem et con- | |
| silium probabat, et quem sibi fidelem esse arbitrabatur, | |
| cuiusque auctoritas in his regionibus magni habebatur, | |
| mittit. huic imperat, quas possit, adeat civitates horte- | 8.1 |
| turque, ut populi Romani fidem sequantur, seque cele- | |
| riter eo venturum nuntiet. Volusenus perspectis regioni- | 9.1 |
| bus omnibus, quantum ei facultatis dari potuit, qui navi | |
| egredi ac se barbaris committere non auderet, quinto die ad | |
| Caesarem revertitur, quaeque ibi perspexisset, renuntiat. |