| Dum in his locis Caesar navium parandarum causa | 4.22.1.1 |
| moratur, ex magna parte Morinorum ad eum legati vene- | |
| runt, qui se de superioris temporis consilio excusarent, | |
| quod homines barbari et nostrae consuetudinis imperiti | |
| bellum populo Romano fecissent, seque ea quae impe- | 5 |
| rasset facturos pollicerentur. hoc sibi Caesar satis oppor- | 2.1 |
| tune accidisse arbitratus, quod neque post tergum hostem | |
| relinquere volebat neque belli gerendi propter anni tem- | |
| pus facultatem habebat neque has tantularum rerum | |
| occupationes Britanniae anteponendas iudicabat, ma- | 5 |
| gnum iis numerum obsidum imperat. quibus adductis eos | 3.1 |
| in fidem recipit. navibus circiter lxxx onerariis coactis, | |
| contractisque quot satis esse ad duas transportandas | |
| legiones existimabat, quicquid praeterea navium lon- | |
| garum habebat, id quaestori legatis praefectisque tribuit. | 5 |
| huc accedebant xviii onerariae naves, quae ex eo loco | 4.1 |
| a milibus passuum octo vento tenebantur, quominus in | |
| eundem portum venire possent; has equitibus tribuit. reli- | 5.1 |
| quum exercitum Q. Titurio Sabino et L. Aurunculeio | |
| Cottae legatis in Menapios atque in eos pagos Morinorum, | |
| a quibus ad eum legati non venerant, ducendum dedit; | |
| P. Sulpicium Rufum legatum cum eo praesidio quod | 6.1 |
| satis esse arbitrabatur, portum tenere iussit. | |
| His constitutis rebus nactus idoneam ad navigan- | 23.1.1 |
| dum tempestatem tertia fere vigilia naves solvit equi- | |
| tesque in ulteriorem portum progredi et naves conscen- | |
| dere et se sequi iussit. a quibus cum paulo tardius esset | 2.1 |
| administratum, ipse hora diei circiter quarta cum primis | |
| navibus Britanniam attigit atque ibi in omnibus collibus | |
| expositas hostium copias armatas conspexit. cuius loci | 3.1 |
| haec erat natura atque ita montibus angustis mare con- | |
| tinebatur, uti ex locis superioribus in litus telum adigi | |
| posset. hunc ad egrediendum nequaquam idoneum locum | 4.1 |
| arbitratus, dum reliquae naves eo convenirent, ad horam | |
| nonam in ancoris exspectavit. interim legatis tribunisque | 5.1 |
| militum convocatis, et quae ex Voluseno cognovisset et | |
| quae fieri vellet ostendit monuitque, uti rei militaris ratio | |
| maximeque ut maritimae res postularent, ut, quam | |
| celerem atque instabilem motum haberent, ad nutum et | 5 |
| ad tempus omnes res ab iis administrarentur. his dimissis | 6.1 |
| et ventum et aestum uno tempore nactus secundum dato | |
| signo et sublatis ancoris circiter milia passuum septem | |
| ab eo loco progressus, aperto ac plano litore naves con- | |
| stituit. | 5 |