| At barbari consilio Romanorum cognito, praemisso | 4.24.1.1 |
| equitatu et essedariis, quo plerumque genere in proe- | |
| liis uti consuerunt, reliquis copiis subsecuti nostros navi- | |
| bus egredi prohibebant. erat ob has causas summa diffi- | 2.1 |
| cultas, quod naves propter magnitudinem nisi in alto | |
| constitui non poterant, militibus autem ignotis locis, | |
| impeditis manibus, magno et gravi onere armorum pres- | |
| sis simul et de navibus desiliendum et in fluctibus con- | 5 |
| sistendum et cum hostibus erat pugnandum, cum illi aut | 3.1 |
| ex arido aut paulum in aquam progressi omnibus mem- | |
| bris expeditis, notissimis locis audacter tela conicerent et | |
| equos insuefactos incitarent. quibus rebus nostri per- | 4.1 |
| territi atque huius omnino generis pugnae imperiti non | |
| eadem alacritate ac studio, quo in pedestribus uti proe- | |
| liis consuerant, utebantur. | |
| Quod ubi Caesar animadvertit, naves longas, | 25.1.1 |
| quarum et species erat barbaris inusitatior et motus ad | |
| usum expeditior, paulum removeri ab onerariis navibus | |
| et remis incitari et ad latus apertum hostium constitui | |
| atque inde fundis, sagittis, tormentis hostes propelli ac | 5 |
| submoveri iussit. quae res magno usui nostris fuit. nam | 2.1 |
| et navium figura et remorum motu et inusitato genere | |
| tormentorum permoti barbari constiterunt ac paulum | |
| modo pedem rettulerunt. at nostris militibus cunctan- | 3.1 |
| tibus maxime propter altitudinem maris, qui decimae le- | |
| gionis aquilam ferebat, obtestatus deos ut ea res legioni | |
| feliciter eveniret, 'desilite' inquit 'commilitones, nisi vul- | |
| tis aquilam hostibus prodere; ego certe meum rei publi- | 5 |
| cae atque imperatori officium praestitero.' hoc cum | 4.1 |
| voce magna dixisset, se ex navi proiecit atque in hostes | |
| aquilam ferre coepit. tum nostri cohortati inter se, ne | 5.1 |
| tantum dedecus admitteretur, universi ex navi desilu- | |
| erunt. hos item ex proximis navibus cum conspexissent, | 6.1 |
| subsecuti hostibus adpropinquaverunt. |