| Pugnatum est ab utrisque acriter. nostri tamen, | 4.26.1.1 |
| quod neque ordines servare neque firmiter insistere neque | |
| signa subsequi poterant atque alius alia ex navi quibus- | |
| cumque signis occurrerat se adgregabat, magnopere | |
| perturbabantur. hostes vero notis omnibus vadis, ubi ex | 2.1 |
| litore aliquos singulares ex navi egredientes conspexerant, | |
| incitatis equis impeditos adoriebantur, plures paucos | 3.1 |
| circumsistebant, alii ab latere aperto in universos tela | |
| coniciebant. quod cum animadvertisset Caesar, sca- | 4.1 |
| phas longarum navium, item speculatoria navigia militi- | |
| bus compleri iussit, et quos laborantes conspexerat, his | |
| subsidia submittebat. nostri simul in arido constiterunt, | 5.1 |
| suis omnibus consecutis in hostes impetum fecerunt | |
| atque eos in fugam dederunt, neque longius prosequi | |
| potuerunt, quod equites cursum tenere atque insulam | |
| capere non potuerant. hoc unum ad pristinam fortunam | 5 |
| Caesari defuit. | |
| Hostes proelio superati simulatque se ex fuga rece- | 27.1.1 |
| perunt, statim ad Caesarem legatos de pace miserunt; | |
| obsides daturos quaeque imperasset sese facturos polli- | |
| citi sunt. una cum his legatis Commius Atrebas venit, | 2.1 |
| quem supra demonstraveram a Caesare in Britanniam | |
| praemissum. hunc illi e navi egressum, cum ad eos ora- | 3.1 |
| toris modo Caesaris mandata deferret, comprehenderant | |
| atque in vincula coniecerant. tum proelio facto remise- | 4.1 |
| runt et in petenda pace eius rei culpam in multitudinem | |
| contulerunt et propter imprudentiam ut ignosceretur | |
| petiverunt. Caesar questus quod, cum ultro in continen- | 5.1 |
| tem legatis missis pacem ab se petissent, bellum sine | |
| causa intulissent, ignoscere imprudentiae dixit obsides- | |
| que imperavit. quorum illi partem statim dederunt, par- | 6.1 |
| tem ex longinquioribus locis accersitam paucis diebus | |
| sese daturos dixerunt. interea suos in agros remigrare | 7.1 |
| iusserunt, principesque undique convenire et se civitates- | |
| que suas Caesari commendare coeperunt. |