| His rebus pace confirmata post diem quartum, | 4.28.1.1 |
| quam est in Britanniam ventum, naves xviii de quibus | |
| supra demonstratum est, quae equites sustulerant, ex | |
| superiore portu leni vento solverunt. quae cum adpropin- | 2.1 |
| quarent Britanniae et ex castris viderentur, tanta tem- | |
| pestas subito coorta est ut nulla earum cursum tenere | |
| posset, sed aliae eodem unde erant profectae referrentur, | |
| aliae ad inferiorem partem insulae, quae est propius solis | 5 |
| occasum, magno suo cum periculo deicerentur. quae | 3.1 |
| tamen ancoris iactis cum fluctibus complerentur, neces- | |
| sario adversa nocte in altum provectae continentem | |
| petierunt. | |
| Eadem nocte accidit ut esset luna plena, qui dies | 29.1.1 |
| maritimos aestus maximos in Oceano efficere consuevit, | |
| nostrisque id erat incognitum. ita uno tempore et longas | 2.1 |
| naves, quibus Caesar exercitum transportandum cura- | |
| verat quasque in aridum subduxerat, aestus complebat, | |
| et onerarias quae ad ancoras erant deligatae, tempestas | |
| adflictabat, neque ulla nostris facultas aut administrandi | 5 |
| aut auxiliandi dabatur. compluribus navibus fractis reli- | 3.1 |
| quae cum essent funibus ancoris reliquisque armamentis | |
| amissis ad navigandum inutiles, magna, id quod necesse | |
| erat accidere, totius exercitus perturbatio facta est. neque | 4.1 |
| enim naves erant aliae, quibus reportari possent, et omnia | |
| deerant, quae ad reficiendas naves erant usui, et, quod | |
| omnibus constabat hiemari in Gallia oportere, frumen- | |
| tum his in locis in hiemem provisum non erat. | 5 |