| Quibus rebus cognitis principes Britanniae, qui post | 4.30.1.1 |
| proelium ad Caesarem convenerant, inter se conlocuti, | |
| cum et equites et naves et frumentum Romanis deesse | |
| intellegerent et paucitatem militum ex castrorum exi- | |
| guitate cognoscerent, quae hoc erant etiam angustiora | 5 |
| quod sine impedimentis Caesar legiones transportaverat, | |
| optimum factu esse duxerunt rebellione facta frumento | 2.1 |
| commeatuque nostros prohibere et rem in hiemem pro- | |
| ducere, quod his superatis aut reditu interclusis neminem | |
| postea belli inferendi causa in Britanniam transiturum | |
| confidebant. itaque rursus coniuratione facta paulatim | 3.1 |
| ex castris discedere et suos clam ex agris deducere coe- | |
| perunt. | |
| At Caesar, etsi nondum eorum consilia cognoverat, | 31.1.1 |
| tamen et ex eventu navium suarum et ex eo, quod ob- | |
| sides dare intermiserant, fore id quod accidit suspicaba- | |
| tur. itaque ad omnes casus subsidia comparabat. nam | 2.1 |
| et frumentum ex agris cotidie in castra conferebat et quae | |
| gravissime adflictae erant naves, earum materia atque | |
| aere ad reliquas reficiendas utebatur et quae ad eas res | |
| erant usui, ex continenti comportari iubebat. itaque, cum | 3.1 |
| summo studio a militibus administraretur, xii navibus | |
| amissis, reliquis ut navigari commode posset, effecit. | |
| Dum ea geruntur, legione ex consuetudine una | 32.1.1 |
| frumentatum missa, quae appellabatur septima, neque | |
| ulla ad id tempus belli suspicione interposita, cum pars | |
| hominum in agris remaneret, pars etiam in castra ven- | |
| titaret, ii qui pro portis castrorum in statione erant, Cae- | 5 |
| sari nuntiaverunt pulverem maiorem, quam consuetudo | |
| ferret, in ea parte videri quam in partem legio iter fecisset. | |
| Caesar id quod erat suspicatus, aliquid novi a barbaris | 2.1 |
| initum consilii, cohortes, quae in stationibus erant, secum | |
| in eam partem proficisci, ex reliquis duas in stationem | |
| succedere, reliquas armari et confestim se subsequi iussit. | |
| cum paulo longius a castris processisset, suos ab hostibus | 3.1 |
| premi atque aegre sustinere et conferta legione ex omni- | |
| bus partibus tela conici animadvertit. nam quod omni | 4.1 |
| ex reliquis partibus demesso frumento una pars erat reli- | |
| qua, suspicati hostes huc nostros esse venturos noctu in | |
| silvis delituerant. tum dispersos depositis armis in me- | 5.1 |
| tendo occupatos subito adorti paucis interfectis reliquos | |
| incertis ordinibus perturbaverant, simul equitatu atque | |
| essedis circumdederant. |