| Genus hoc est ex essedis pugnae: primo per om- | 4.33.1.1 |
| nes partes perequitant et tela coniciunt atque ipso ter- | |
| rore equorum et strepitu rotarum ordines plerumque | |
| perturbant, et cum se inter equitum turmas insinuave- | |
| runt, ex essedis desiliunt et pedibus proeliantur. aurigae | 2.1 |
| interim paulum ex proelio excedunt atque ita currus con- | |
| locant, ut, si illi a multitudine hostium premantur, ex- | |
| peditum ad suos receptum habeant. ita mobilitatem | 3.1 |
| equitum, stabilitatem peditum in proeliis praestant ac | |
| tantum usu cotidiano et exercitatione efficiunt, uti in | |
| declivi ac praecipiti loco incitatos equos sustinere et brevi | |
| moderari ac flectere et per temonem percurrere et in iugo | 5 |
| insistere et inde se in currus citissime recipere consuerint. | |
| Quibus rebus perturbatis nostris [novitate pugnae] | 34.1.1 |
| tempore opportunissimo Caesar auxilium tulit. namque | |
| eius adventu hostes constiterunt, nostri se ex timore | |
| receperunt. quo facto ad lacessendum hostem et ad | 2.1 |
| committendum proelium alienum esse tempus arbitra- | |
| tus suo se loco continuit et brevi tempore intermisso in | |
| castra legiones reduxit. dum haec geruntur, nostris om- | 3.1 |
| nibus occupatis, qui erant in agris reliqui discesserunt. | |
| secutae sunt complures dies continuae tempestates, quae | 4.1 |
| et nostros in castris continerent et hostem a pugna pro- | |
| hiberent. interim barbari nuntios in omnes partes dimi- | 5.1 |
| serunt paucitatemque nostrorum militum suis praedica- | |
| verunt, et quanta praedae faciendae atque in perpetuum | |
| sui liberandi facultas daretur, si Romanos castris expulis- | |
| sent, demonstraverunt. his rebus celeriter magna multi- | 6.1 |
| tudine peditatus equitatusque coacta ad castra venerunt. |