| Caesar etsi idem quod superioribus diebus acciderat, | 4.35.1.1 |
| fore videbat, ut si essent hostes pulsi, celeritate pericu- | |
| lum effugerent, tamen nactus equites circiter xxx, quos | |
| Commius Atrebas de quo ante dictum est secum trans- | |
| portaverat, legiones in acie pro castris constituit. com- | 2.1 |
| misso proelio diutius nostrorum militum impetum hostes | |
| ferre non potuerunt ac terga verterunt. quos tanto spatio | 3.1 |
| secuti, quantum cursu et viribus efficere potuerunt, com- | |
| plures ex iis occiderunt, deinde omnibus longe lateque | |
| aedificiis incensis se in castra receperunt. | |
| Eodem die legati ab hostibus missi ad Caesarem | 36.1.1 |
| de pace venerunt. his Caesar numerum obsidum quem | 2.1 |
| ante imperaverat duplicavit eosque in continentem ad- | |
| duci iussit, quod propinqua die aequinoctii infirmis na- | |
| vibus hiemi navigationem subiciendam non existimabat. | |
| ipse idoneam tempestatem nactus paulo post mediam | 3.1 |
| noctem naves solvit. quae omnes incolumes ad continen- | |
| tem pervenerunt. sed ex iis onerariae duae eosdem por- | 4.1 |
| tus quos reliquae capere non potuerunt et paulo infra | |
| delatae sunt. | |
| Quibus ex navibus cum essent expositi milites | 37.1.1 |
| circiter trecenti atque in castra contenderent, Morini, | |
| quos Caesar in Britanniam proficiscens pacatos relique- | |
| rat, spe praedae adducti primo non ita magno suorum | |
| numero circumsteterunt ac, si sese interfici nollent, arma | 5 |
| ponere iusserunt. cum illi orbe facto sese defenderent, | 2.1 |
| celeriter ad clamorem hominum circiter milia sex con- | |
| venerunt. qua re nuntiata Caesar omnem ex castris equi- | |
| tatum suis auxilio misit. interim nostri milites impetum | 3.1 |
| hostium sustinuerunt atque amplius horis quattuor for- | |
| tissime pugnaverunt et paucis vulneribus acceptis com- | |
| plures ex iis occiderunt. postea vero, quam equitatus | 4.1 |
| noster in conspectum venit, hostes abiectis armis terga | |
| verterunt magnusque eorum numerus est occisus. |