| LIBER QVINTVS | |
| L. Domitio Ap. Claudio consulibus discedens ab | 5.1.1.1 |
| hibernis Caesar in Italiam, ut quotannis facere consuerat, | |
| legatis imperat quos legionibus praefecerat, uti quam | |
| plurimas possent hieme naves aedificandas veteresque | |
| reficiendas curarent. earum modum formamque demon- | 5 |
| strat. ad celeritatem onerandi subductionisque paulo | 2.1 |
| facit humiliores, quam quibus in nostro mari uti consue- | |
| vimus, atque id eo magis, quod propter crebras commu- | |
| tationes aestuum minus magnos ibi fluctus fieri cogno- | |
| verat, ad onera ac multitudinem iumentorum transpor- | 5 |
| tandam paulo latiores quam quibus in reliquis utimur | |
| maribus. has omnes actuarias imperat fieri, quam ad rem | 3.1 |
| humilitas multum adiuvat. ea, quae sunt usui ad arman- | 4.1 |
| das naves, ex Hispania apportari iubet. ipse conventibus | 5.1 |
| Galliae citerioris peractis in Illyricum proficiscitur, quod | |
| a Pirustis finitimam partem provinciae incursionibus | |
| vastari audiebat. eo cum venisset, civitatibus milites | 6.1 |
| imperat certumque in locum convenire iubet. qua re | 7.1 |
| nuntiata Pirustae legatos ad eum mittunt, qui doceant | |
| nihil earum rerum publico factum consilio, seseque para- | |
| tos esse demonstrant omnibus rationibus de iniuriis satis- | |
| facere. accepta oratione eorum Caesar obsides imperat | 8.1 |
| eosque ad certam diem adduci iubet; nisi ita fecerint, | |
| sese bello civitatem persecuturum demonstrat. iis ad | 9.1 |
| diem adductis, ut imperaverat, arbitros inter civitates | |
| dat, qui litem aestiment poenamque constituant. |